라틴어 문장 검색

Quorum unus de Italia per Alpes Noricas, alter per Carantanorum provinciam, tertius per Baioariam et Pannoniam superiorem intravit:
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 262:2)
et duo quidem, id est dexter ac sinister, tardius ingressi sunt, eo quod unus Alpium transitu hostium manu resistente prohibebatur, alter et longitudine itineris et Dravo flumine, quod traiciendum erat, impediebatur;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 262:3)
Simili modo de marca Hispana constitutum et hoc illius limitis praefectis imperatum est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 267:4)
Item in parte orientali Saxoniae, quae Sorabo*rum finibus contigua est, in quodam deserto loco iuxta lacum, qui dicitur Arnseo, in modum aggeris terra intumuit et limitem unius leugae longitudine porrectum sub unius noctis spatio absque humani operis molimine ad instar valli subrexit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 276:3)
illoque expectare iusso propter famae certitudinem comperiendam Bertricum palatii comitem ad Baldricum et Geroldum comites et Avarici limitis custodes in Carantanorum provinciam misit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 310:4)
Interea Pippinus rex, filius imperatoris, ut iussus erat, cum suis optimatibus et Hispanici limitis custodibus circa Kal. Febr.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 311:1)
Venerunt et ex Brittonum primoribus, quos illius limitis custodes adducere voluerunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 314:3)
Baldricus vero et Geroldus comites ac Pannonici limitis praefecti in eodem conventu adfuerunt et adhuc de motu Bulgarorum adversum nos nihil se sentire posse testati sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 316:1)
Ante quorum adventum Aizo Sarracenorum auxilio fretus multa eiusdem limitis custodibus adversa intulit eosque assiduis incursionibus in tantum fatigavit, ut quidam illorum relictis, quae tueri debebant, castellis recederent.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 827 321:3)
At hi qui ultra Iurum atque circa Alpes consistunt, Tullo adunati Hrodulfum nepotem Hugonis abbatis per episcopum dictae civitatis benedici in regem petierunt;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 35:6)
fluentum Limite non uno querit uterque siti.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et agno 3:3)
tu cum trans Alpes famosus ut hic habearis,
(ARCHIPOETA, VI33)
donec desint Alpibus frigora vel nives.
(ARCHIPOETA, IX80)
in cuius pontis occidentali limite arx munitissima praefati regis imperio pulcherrima operatione consita est;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 92 97:4)
Satis, inquit, "notum est, limites regionesque esse caeli quattuor:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION