라틴어 문장 검색

Baldricus vero et Geroldus comites ac Pannonici limitis praefecti in eodem conventu adfuerunt et adhuc de motu Bulgarorum adversum nos nihil se sentire posse testati sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 316:1)
Ante quorum adventum Aizo Sarracenorum auxilio fretus multa eiusdem limitis custodibus adversa intulit eosque assiduis incursionibus in tantum fatigavit, ut quidam illorum relictis, quae tueri debebant, castellis recederent.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 827 321:3)
fluentum Limite non uno querit uterque siti.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et agno 3:3)
et hora consueta velut balneas petituri, clausis ex more foribus, per quandam modicam cavernam rimantur me passim expositis epulis inhaerentem.
(아풀레이우스, 변신, 10권 15:6)
in cuius pontis occidentali limite arx munitissima praefati regis imperio pulcherrima operatione consita est;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 92 97:4)
Satis, inquit, "notum est, limites regionesque esse caeli quattuor:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 4:2)
Meridies autem, quoniam certo atque fixo limite est, unum meridialem ventum habet:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 15:1)
Tum experiri, credo, etiam tunc volens an ullae sibi reliquae vires adessent, inmissis in cavernas arboris digitis, diducere et rescindere quercum conatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVI 4:1)
At alius sermo eum in fluvio non relinquit, sed refert quod diu post in caverna quadam subterranea vitam produxerit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 14:15)
Restabat tantum Britannia, quae cum corona Franciae uniretur, ut sic monarchia Franciae ad veteres terminos et limites proferretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 1:4)
Cliffordus iussus est ut iterum atque iterum capita accusationis suae adversus Stanleium recenseret, admonitus subinde ut in re tam incredibili et quae tantum virum impeteret, veritatis limites nullo modo excederet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 15:3)
Verum in his nuptiis rex cito refrixit postquam a legatis suis accepisset reginam istam iuvenem pulchris quidem et amplis reditibus in regno Neapolitano dotatam fuisse, quos integros recepit durante vita Frederici patrui sui, etiam durante tempore Ludovici regis Galli, intra cuius limites proventus illi iacebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 1:23)
Habet enim unusquisque (praeter aberrationes naturae humanae in genere) specum sive cavernam quandam individuam, quae lumen naturae frangit et corrumpit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 86:2)
12. Aer conclusus et subterraneus in cavernis nonnullis, praesertim hyeme.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 50:1)
Subjungitur negativa aeris conclusi in cavernis tempore aestivo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 108:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION