라틴어 문장 검색

Nonnumquam etiam ex aspritudine lippitudo fit, ipsam deinde aspritudinem auget, fitque ea alias breuis, in aliis longa et quae uix umquam finiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 52:2)
Est etiam genus aridae lippitudinis:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 55:1)
succurritque et his et aridae lippitudini, si quis panem ex uino subactum super oculum inponit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 59:2)
Caligare uero oculi nonnumquam ex lippitudine, nonnumquam etiam sine hac propter senectutem inbecillitatemue aliam consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 60:1)
Si ex reliquis lippitudinis id uitium est, adiuuat collyrium, quod Asclepios nominatur, adiuuat id, quod ex croci magmate fit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 60:2)
quae res aspritudinem continuat, ex leuibus momentis inflammationes et lippitudines excitat, totam denique uitam hominis infestat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 39:4)
Raso capite ante ea medicamenta, quibus in lippitudine pituita suspenditur, a superciliis usque ad uerticem inlini debent.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 42:1)
Rursus si aetas processit, multumque intestini descendisse ex tumore magno patet, adiciunturque dolor et uomitus, quae stercore ex cruditate eo delapso fere accidunt, scalpellum adhiberi sine pernicie non posse manifestum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 2:1)
183, 17 sive lippitudo [sive denies], Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).978)
Saepe etiam causas apparere, ut puta lippitudinis, vulneris;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 30:4)
quia quum, corporibus inviolatis, haec tamen metu, dolore, inedia, cruditate, lassitudine, mille aliis mediocribus affectibus saepe mutentur;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 41:2)
Neque vero his solis, quos capitis imbecillitas torque, usus aquae frigidae prodest, sed iis etiam, quos assiduae lippitudines, gravedines, destillationes, tonsillaeque male habent.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., V De his qui lippitudine, gravedine, destillatione, tonsillisque laborant. 1:1)
Cruditas enim id maxime laedit, et quoties offensum corpus est, vitiosa pars maxime sentit.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., IX De dolore nervorum et de affectibus caloris frigorisque. 2:4)
et, ut supra comprehensum est, vitare fatigationem, cruditatem, frigus, calorem, libidinem:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., X Regimen contra pestem. 1:5)
insuper etiam modicus, ne cruditatem moveat.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., X Regimen contra pestem. 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION