라틴어 문장 검색

iurgium interim semisopitum vestris modo sinibus infertur, pacificate certantes, et pontificalis auctoritate censurae suspectis sibi partibus indicite gratiam, dicite veritatem, sancta enim Eutropia, si quid vadimonio meo creditis, victoriam computat, si vel post damna non litiget.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Pragmatio salutem 4:1)
proditoribus extemplo in vincla coniectis, de legatis paululum addubitatum est, et quamquam visi sunt commisisse ut hostium loco essent, ius tamen gentium valuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 40:3)
procedente deinde certamine cum aliis partibus multitudo superaret Latinorum, Manlius consul audito eventu collegae cum, ut ius fasque erat, lacrimis non minus quam laudibus debitis prosecutus tam memorabilem mortem esset, paulisper addubitavit an consurgendi iam triariis tempus esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 136:1)
ibo ad Diabolum, mandata dicam facta ut voluerit, atque interea ut decumbamus suadebo, hi dum litigant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 2116)
he, iam satis, uxor, comprime te, nimium tinnis, relinque aliquantum orationis, cras quod mecum litiges.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 376)
quicum litigas, Olympio?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 59)
litigari nolo ego usquam, tuam autem accusari fidem;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 3138)
hodie iuris coctiores non sunt qui lites creant, quam hi sunt, qui si nihil est quicum litigent, lites emunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 225)
Quicum litigas apscessit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 67)
qua de re litigatis nunc inter vos?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 453)

SEARCH

MENU NAVIGATION