라틴어 문장 검색

Alterum illud in quo hostia animalis dicitur, quod eius tantum anima sacratur, ostendit, cum facit Entellum victorem Eryci mactare taurum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 3:1)
Sanguine quaerendi reditus, animaque litandum Argolica.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 4:3)
Nam et animam, id est hostiae nomen, posuit, et litare, quod significat sacrificio facto placasse numen.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 4:4)
Cui Octavius impetrato a magistratibus loco aedem sacravit et signum, Victoremque incisis litteris appellavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 11:5)
Pinariis, qui novissimi comeso prandio venissent, cum iam manus pransores lavarent, praecepisse Herculem, ne quid postea ipsi aut progenies ipsorum ex decima gustarent sacranda sibi, sed ministrandi tantummodo causa, non ad epulas, convenirent:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 14:2)
Iniecere manum Parcae, telisque sacrarunt Evandri.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 3:2)
Ita ergo oportune sacratum Halesum facit, quia erat oppetiturus.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 3:5)
Docte ergo Virgilius dixit apud ea numina animam volucris remansisse quibus ad litandum data est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 4:4)
Nam ostendit deo non litatum ideo secutum Horrendum dictu et visu mirabile monstrum
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 6:3)
Neque enim dedicantur eo tempore quo delubra sacrantur, at vero mensa arulaeque eodem die quo aedes ipsae dedicari solent, unde mensa hoc ritu dedicata in templo arae usum et religionem optinet pulvinaris.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 6:5)
Ergo apud Evandrum quidem fit iusta libatio, quippe apud eam mensam quae cum ara Maxima more utique religionis fuerat dedicata et in luco sacrato et inter ipsa sacra in quibus epulabantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 7:1)
At vero hic — omnes In mensam laeti libant, divosque precantur, quia quod recte fieri noverat ab omnibus simul in templo epulantibus et uni sacratae adsidentibus mensae factum esse memoravit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 8:1)
Qualis frugifero quercus sublimis in agro, Exuvias veteres populi sacrataque gestans Dona ducum, nec iam validis radicibus haerens, Pondere fixa suo est;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:67)
Quaque sub Herculeo sacratus numine portus Urget rupe cava pelagus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:5)
neque enim tibi summe litavi Iuppiter hoc sacrum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:64)

SEARCH

MENU NAVIGATION