라틴어 문장 검색

Scabies mortifera huic quadrupedi est, nisi celeriter succurritur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 32장 1:3)
Propter quod bitumen, et sulfur,et veratrum pici liquidae axungiae-que vetere mixta pari pondere incoquuntur, atque ea compositione curantur, ita ut prius scabies ferro erasa perluatur urina.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 32장 2:3)
Saepe etiam scalpello usque ad vivum resecare et amputare scabiem profuit, atque ita factis ulceribus mederi liquida pice atque oleo, quae expurgant et replent vulnera.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 32장 3:1)
Oves frequentius, quam ullum aliud animal infestantur scabie:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 5:1)
praecipue tamen exiguitas cibi maciem, macies autem scabiem facit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 5:3)
Si scabies infestabit, gypsi et sesami tantundem contento, et cum pice liquida permisceto, vitiosamque partem linito:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 13장 2:4)
quibus sermonibus satis constat Domitiani quoque auris verberatas, dum optimus quisque libertorum amore et fide, pessimi malignitate et livore pronum deterioribus principem extimulabant.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 41장 4:1)
sed ambitionem scriptoris facile averseris, obtrectatio et livor pronis auribus accipiuntur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 1장6)
sue abstinent memoria cladis, quod ipsos scabies quondam turpaverat, cui id animal obnoxium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 4장5)
nam praeter liuores, qui toto corpore erant, et spumas, quae per os fluebant, cremati quoque cor inter ossa incorruptum repertum est, cuius ea natura existimatur, ut tinctum ueneno igne confici nequeat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 1장 2:2)
Nec minore liuore ac malignitate quam superbia saeuitiaque paene aduersus omnis aeui hominum genus grassatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 34장 1:1)
Quippe scabies corpora invasit, et contagium morbi etiam in alios vulgatum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 2:1)
ut tandem curare corpus exanimum amicis vacavit, nulla tabe, ne minimo quidem livore corruptum videre, qui intraverant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 10장 13:2)
Porci et Socration, duae sinistrae Pisonis, scabies famesque mundi, vos Veraniolo meo et Fabullo verpus praeposuit Priapus ille?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 471)
At livor antiqui et implacabilis hostis, humane prosperitati semper et latenter insidians, nonnullos exheredando volentes, ob tutoris absentiam nos alios impius denudavit invitos. 4.
(단테 알리기에리, Epistolae 46:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION