라틴어 문장 검색

Nam et ipsa illa logica vulgaris auxilia et praesidia intellectui moliri ac parare profitetur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 15:6)
In logica enim vulgari opera fere universa circa Syllogismum consumitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:2)
ea subjiciendo examini, quae logica vulgaris tanquam fide aliena recipit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:3)
At nos logicam veram singulas scientiarum provincias majore cum imperio quam penes ipsarum principia sit debere ingredi decrevimus, atque illa ipsa principia putativa ad rationes reddendas compellere quousque plane constent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:7)
Differt vero rursus historia nostra (quemadmodum logica nostra) ab ea quae habetur, multis rebus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 29:4)
et quod in contemplatione instar causae est, id in operatione instar regulae est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 9:3)
ita et logica, quae nunc habetur, inutilis est ad inventionem scientiarum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 25:2)
Logica, quae in usu est, ad errores (qui in notionibus vulgaribus fundantur) stabiliendos et figendos valet, potius quam ad inquisitionem veritatis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 27:1)
Itaque omnis operatio spirituum in corporibus tangibilibus inclusorum latet, et homines fugit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 102:5)
id quod maxime conspicuum cernitur in Aristotele, qui naturalem suam philosophiam logicae suae prorsus mancipavit, ut eam fere inutilem et contentiosam reddiderit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 110:5)
At medici in secundis rerum qualitatibus et operationibus, attrahendi, repellendi, attenuandi, inspissandi, dilatandi, astringendi, discutiendi, maturandi, et hujusmodi, operam praestant meliorem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:10)
At illa altera plane logica sunt et scholastica, ut ex hac collatione eorum manifesto liquet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 143:6)
Hinc enim fit, ut astronomia, optica, musica, plurimae artes mechanicae, atque ipsa medicina, atque (quod quis magis miretur) philosophia moralis et civilis, et scientiae logicae, nil fere habeant altitudinis in profundo:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 179:4)
minime advertens primitivas hominis observationes atque naturae operationes (quae ad omnem illam varietatem instar animae sunt, et primi motus) nec multas, nec alte petitas esse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 195:4)
At naturalis magiae cultores, qui per rerum sympathias et antipathias omnia expediunt, ex conjecturis otiosis et supinissimis, rebus virtutes et operationes admirabiles affinxerunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 199:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION