라틴어 문장 검색

Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 26:6)
hec ungit, pungit et illa;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:5)
- In natali Domini apud Bethlehem Baldewinus unctus est in regem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 86:3)
Ubi eadem die sancta et solemni consecratus et in regem Jerusalem unctus, in glorie magna coronatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 87:3)
Rege autem multum resistente, et plurima illi objiciente quae idem adversus se praesumpserat, sicut anxius ei magis [0595D] ac magis precibus instabat, rememorans qualiter ab eo unctus et in regem consecratus sit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 99:4)
in quem descendentes, a sudore loti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:5)
- Quomodo, sepulto rege Baldewino, nepos illius, Baldewinus de Burg, ab omnibus in regem sit electus et unctus, Germundo novo patriarcha consecrato.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 59:2)
Patriarcha autem adhuc vivens, licet aegrotus, videns populi devotionem et constantiam erga Baldewinum, quantulumcunque renitentem, et divitias Rohas sibi sufficere protestantem, ipse assensum benigne attribuens, [0713C] in regem et dominum Jerusalem unxit et consecravit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 60:5)
Unctus autem Baldewinus et consecratus in regem, et in sanctae resurrectionis die praeclara honoratus, honorifice est exaltatus in laetitia, his diebus sacris jucundatus, et justitiam Dei in omnibus devotissime operatus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 60:6)
in primo defecit pulvere ille unctus et nitidus."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 107:11)
"Unguente et variisodoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 318:2)
propterea unxit te Deus, tuus oleo leticie, pre consortibus tuis."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 8:5)
Et Persae aggerum altitudine iam in sublime porrecta, machinaeque ingentis horrore perculsi, quam minores quoque sequebantur, omnes exurere vi maxima nitebantur, et assidue malleolos atque incendiaria tela torquentes, laborabant in cassum, ea re quod umectis coriis et centonibus erant opertae materiae plures, aliae unctae alumine diligenter, ut ignis in eas laberetur innoxius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 13:2)
Karolus rex perrexit ad Romam, et ad ecclesiam beati Petri dona obtulit ab apostolico Iohanne unctus, et honore imperii coronatus, in Papia reversus est, mense Ianuario, suprascripta indictione nona.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1814)
Pippinus secundum morem Francorum electus est ad regem et unctus per manum sanctae memoriae Bonefacii archiepiscopi et elevatus a Francis in regno in Suessionis civitate.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 750 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION