라틴어 문장 검색

dum superesset ille, timens ne proderetur, tractabilis erat et mollior;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 7:3)
Correxisset enim ex parte, licet exigua, irritamenta gulae et ganeas taetras, ni flexus in molliora, amisisset gloriam diu victuram.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 3:2)
Et stagnantibus civitatis residuis membris, quae tenduntur in planitiem molliorem, montes soli et quicquid insularum celsius eminebat, a praesenti metu defendebatur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 18:1)
Paulatimque lenitus, et ad molliora propensior, tamquam ictus e caelo, vitalique via voceque simul obstructa, suffectus igneo lumine cernebatur;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 6장 3:2)
Omnis igitur aetas et sexus imbellis, circa vehicula ipsa versatur, muniisque distringitur mollibus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 20:1)
Hiemps mollissima ac pestilens fuit in illo tempore;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 808 183:2)
Eodem anno hiemps mollissima ac pestilens erat.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 27:2)
quid enim, si iuuenis, quid, si etiam senex adsistente me corruisset uel morbo corporis impeditus uel lubrico soli prolapsus?
(아풀레이우스, 변명 25:17)
ille enim, quantum scio, enumerat uittas mollis et uerbenas pinguis et tura mascula et licia discolora, praeterea laurum fragilem, limum durabilem, ceram liquabilem, nec minus quae iam in opere serio scripsit:
(아풀레이우스, 변명 28:14)
it ille ad matrem uerborum Rufini gerulus, sed nequicquam temptata eius grauitate ultro ipse leuitatis et inconstantiae increpitus reportat ad socerum haud mollia:
(아풀레이우스, 변명 75:6)
quamquam quis omnium uel exigue rerum peritus culpare auderet, si mulier uidua et mediocri forma, at non aetate mediocri, nubere uolens longa dote et molli condicione inuitasset iuuenem neque corpore neque animo neque fortuna paenitendum?
(아풀레이우스, 변명 90:6)
"quid quod et uestis textu tenuis, tactu mollis, purpura radians?"
(아풀레이우스, 플로리다 3:15)
quippe lubrico uolumine indepti reuinciunt, ut illis expedire gressum nequeuntibus uel omnino abrumpere tenacissimorum serpentium squameas pedicas necesse sit ultionem a ruina molis suae petere ac retentores suos toto corpore oblidere.
(아풀레이우스, 플로리다 6:2)
Postquam ardua montium et lubrica vallium et roscida caespitum et glebosa camporum emensi, me equo indigena peralbo vehens eo quoque admodum fesso, ut ipse etiam fatigationem sedentariam incessus vegetatione discuterem, in pedes desilio, equi sudorem a fronte curiose exfrico, aures remulceo, frenos detraho, in gradum lenem sensim proveho, quoad lassitudinis incommodum alui solitum ac naturale praesidium eliquaret.
(아풀레이우스, 변신, 1권 2:2)
"diceres dei medici baculo, quod ramulis semiamputatis nodosum gerit, serpentem generosum lubricis amplexibus inhaerere."
(아풀레이우스, 변신, 1권 3:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION