라틴어 문장 검색

"Meliusest ire ad domum luctus quam ad domum convivii."
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 9:41)
"Ubi non est auditus, noneffundas sermonem, et importune nolli extolli in sapientia tua, " importunaest enim narratio tua, quia tibi non præbetur auditus, et est quasimusicain luctu;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 18:8)
"Musica in luctu importuna narratio.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 18:10)
licentia, luctus, fames, bellum, ad ultimum vulgiimperitia:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 254:23)
licentia, luctus, fames, bellum"et cetera.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 265:3)
crimina quoque nostra bonis operibus, fideique pretio, et miseratione redimamus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 2:15)
Inde in judiciis saecularibus impositi equuleo torquentur negantes, et quaedam tangit judicem miseratio confitentis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 2:7)
Pandente itaque viam fatorum sorte tristissima, qua praestitutum erat eum vita et imperio spoliari, itineribus rectis permutatione iumentorum emensis, venit Petobionem oppidum Noricorum, ubi reseratae sunt insidiarum latebrae omnes, et Barbatio repente apparuit Comes, qui sub eo domesticis praefuit, cum Apodemio agente in rebus, milites ducens, quos beneficiis suis oppigneratos elegerat imperator, certus nec praemiis nec miseratione ulla posse deflecti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 19:1)
Quibus ordinatis translata est in Sarmatas cura, miseratione dignos potius quam simultate.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 17:1)
Haec dum in Galliis caelestis corrigit cura, in comitatu Augusti turbo novarum exoritur rerum, a primordiis levibus ad luctus et lamenta progressus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 3장 1:1)
Hunc dum imperatu ducis miseratione commoti, impositum equo, prae me ferens ad civitatem reduco, circumvallato murorum ambitu praedatores latius vagabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 10:3)
Nec minores in civitate luctus aut mortes, sagittarum creberrima nube auras spissa multitudine obumbrante, tormentorumque machinis, quae direpta Singara possederant Persae, vulnera inferentibus plura.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 8:1)
Retectis sequenti luce funeribus, cum inter caesorum cadavera optimates invenirentur, et satrapae, clamoresque dissoni fortunam aliam alibi cum lacrimis indicabant, luctus ubique et indignatio regum audiebatur, arbitrantium per stationes muris obiectas irrupisse Romanos indutiisque ob haec tridui datis assensu communi, nos quoque spatium ad respirandum accepimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 13:1)
Qua miseratione vulgus ad clementiam suapte natura proclive, lenitum conticuit, aequanimiter venturam operiens sortem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 10장 3:3)
Id sane nec praetermitti est taceri, quod cum prope Argentoratum illuxisset ille beatissimus dies, vehens quodam modo Galliis perpetuam libertatem, inter confertissima tela me discurrente, vos vigore ususque diuturnitate fundati, velut incitatos torrentes, hostes abruptius inundantes, superastis ferro , vel fluminis profundo submersos, paucis relictis nostrorum, quorum exequias honestavimus, celebri potius laude quam luctu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 5장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION