라틴어 문장 검색

Post hanc tam multarum tamque multiplicum rerum praedicationem non me praeterit, si, quem desideramus agricolam quemque describemus,exegero a participibus agrestium operum, tardatum iri studia discentium, qui tam variae tamque vastae scientiae desperatione conterriti nolent experiri, quod se consequi posse diffident.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 28:2)
Potest enim nec subtilissima nec rursus, quod aiunt, pingui Minerva res agrestis administrari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 33:1)
Nec tantum operis agrestis sit artifex, sed et animi, quantum servile patitur ingenium, virtutibus instructus, ut neque remisse neque crudeliter imperet semperque aliquos ex melioribus foveat, parcat tamen etiam minus bonis, ita ut potius timeant eius severitatem, quam crudelitatem detestentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 10:1)
Prioribus libris, quos ad te de constituendis colendisque vineis, Silvine, scripseram, nonnulla defuisse dixisti, quae agrestium operum studiosi desiderarent;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 1:1)
At Galli candetum appellant in areis urbanis spatium centum pedum, in agrestibus autem pedum CL.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 6:1)
pastinacae quoque agrestis semina, et succus armoraceae, cum melle conlevata oculorum sedant dolorem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 8:3)
Tum ex aequo miscentur radices agrestis hederae,sulfurque et pix liquida cum alumine.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 31장 2:4)
vel cum fossili4 sale trita sepiae testa, vel semine agrestis 5 pastinacae pinsito et per linteum super oculos expresso.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 33장 1:4)
Tum etiam casei lactisque abundantia non solum agrestes saturat, sed etiam elegantium mensas iucundis et numerosis dapibus exornat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 2장 1:3)
Ea sunt arbutus, atque alaternus 7 cytisusque agrestis, nec minus ilignei querneique frutices, qui in altitudinem non prosilierunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 1:5)
quamvis possit et agrestis 11 card ui 12 flore conduci, et seminibus cneci, nec minus ficulneo lacte, quod emittit arbor, si eius virentem saucies corticem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 1:7)
nec 2 quia proximam propriamque rustici curam desiderent ea, quae dicturi sumus, sed quia non alio loco, quam in agris aut villis debeant administrari, et tamen agrestibus magis, quam urbanis prosint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 1장 1:3)
1 Ac de aliis quidem forsitan ambigatur,2 an sint agrestibus possidenda:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 1:2)
Duobus tamen aut tribus mensibus acceptant conditiva cibaria, ceteris se ipsas pascunt seminibus agrestibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 2:1)
Nunc de his dicendum est, quibus etiam exitus ad agrestia pabula dantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 6:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION