라틴어 문장 검색

Desperat lugetque senex.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:29)
pugnaui cum irata matre pro priuigno malo uitricus, ueluti pater pro optimo filio aduersus nouercam, nec satis fuit, ni bonae uxoris prolixam liberalitatem circa me nimio plus aequo coercerem.
(아풀레이우스, 변명 97:17)
"Cum gentes et populi celebrarent nos divinis honoribus, cum novam me Venerem ore consono nuncuparent, tunc dolere, tunc flere, tunc me iam quasi peremptam lugere debuistis:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:54)
"Quam lugetis adsum."
(아풀레이우스, 변신, 5권54)
quae nullo quidem domus infortunium nuntiante cuncta cognorat, sed ei per quietem obtulit sese flebilis patris sui facies, adhuc nodo revincta cervice, eique totum novercae scelus aperuit, de adulterio, de maleficio, et quemadmodum larvatus ad inferos demeasset.
(아풀레이우스, 변신, 9권 28:2)
Sed noverca forma magis quam moribus in domo mariti praepollens, seu naturaliter impudica seu fato ad exi tremum impulsa flagitium, oculos ad privignum adiecit:
(아풀레이우스, 변신, 10권 2:4)
Ergo prolixe pollicetur, et bonum caperet animum refectionique se ac saluti redderet impendio suadet, donec patris aliqua profectione liberum voluptati concederetur spatium, statimque se refert a noxio conspectu novercae, et tam magnam domus cladem ratus indigere consilio pleniore ad quendam compertae gravitatis educatorem senem protinus refert:
(아풀레이우스, 변신, 10권 4:2)
illum incestum paterno thalamo, illum parricidam fraterno exitio et in comminata novercae caede sicarium.
(아풀레이우스, 변신, 10권 6:2)
quod se vocasset indignatus fastidio novercae iuvenis, quod ulciscens iniuriam filii eius mandaverit necem, quod promisisset grande silentii praemium, quod recusanti mortem sit comminatus, quod venenum sua manu temperatum dandum fratri reddiderit, quod ad criminis probationem reservatum poculum neglexisse suspicatus sua postremum manu porrexerit puero.
(아풀레이우스, 변신, 10권 7:8)
et novercae quidem perpetuum indicitur exilium, servus vero patibulo suffigitur et omnium consensu bono medico sinuntur aurei, opportuni somni pretium.
(아풀레이우스, 변신, 10권 12:5)
unde saepe lugeo, quando vos ridetis;
(ARCHIPOETA, IV67)
ut in honore etiam beatissimorum martyrum non solum per dies sollemnes, quod ipsum quis non lugendum videat, qui haec non carneis oculis inspicit.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 3:5)
Cogitate quid mali sit, ut, cum de Donatistis in unitate gaudeamus, interna schismata in monasterio lugeamus.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 4:1)
et sic tumultuamini, ut vobis eam mutemus, cum lugere deberetis si eam vobis mutare vellemus.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 4:5)
Postquam est mortem aptus Plautus, Comoedia luget, Scaena est deserta, dein Risus, Ludus locusque Et Numeri innumeri simul omnes conlacrimarunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIV 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION