라틴어 문장 검색

simul ora virum praefixa movebant, nota nimis miseris atroque fluentia tabo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 16:5)
non secus ac liquida siquando nocte cometae sanguinei lugubre rubent aut Sirius ardor, ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris, nascitur et laevo contristat lumine caelum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 12:7)
Hic quondam morbo caeli miseranda coorta est tempestas totoque autumni incanduit aestu et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum, corrupitque lacus, infecit pabula tabo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:1)
Iamque catervatim dat stragem atque aggerat ipsis in stabulis turpi dilapsa cadavera tabo donec humo tegere ac foveis abscondere discunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:18)
praecipe lugubris cantus, Melpomene, cui liquidam pater vocem cum cithara dedit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 242)
qui gurges aut quae flumina lugubris ignara belli?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 18)
Troiae renascens alite lugubri fortuna tristi clade iterabitur ducente victrices catervas coniuge me Iovis et sorore.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 313)
"cur dira barbarae minus venena Medeae valent, quibus Superbam fugit ulta paelicem, magni Creontis filiam, cum palla, tabo munus imbutum, novam incendio nuptam abstulit?"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 513)
terra marique victus hostis Punico lugubre mutavit sagum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 97)
causa veniendi fuit gratari amico, cuius impulsum manu cecidit decenni Marte concussum Ilium, quaenam ista lacrimis lugubrem vultum rigat pavetque maesta?
(세네카, 아가멤논 17:2)
Omnis itaque luctus illi suos, omnia lugubria admovebo ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 8:4)
Non est quod ad quasdam feminas respicias, quarum tristitiam semel sumptam mors finivit (nosti quasdam, quae amissis filiis imposita lugubria numquam exuerunt). A te plus exigit vita ab initio fortior ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 110:1)
Adsidentibus liberis, nepotibus lugubrem vestem non deposuit, non sine contumelia omnium suorum, quibus salvis orba sibi videbatur.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 14:8)
Accedebat ad hanc mortem, quam ille pro re publica obierat, ingens civium provinciarumque et totius Italiae desiderium, per quam effusis in officium lugubre municipiis coloniisque usque in urbem ductum erat funus triumpho simillimum.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 16:4)
Vnde iste, genitor, squalor et lugubribus amicta coniunx?
(세네카, Hercules Furens 9:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION