라틴어 문장 검색

venit adversus interfectores fratrum et portum quidem noctu succendit, scaphas exussit, eos autem, qui illuc refugerant, gladio peremit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장6)
Da fontem lustrare boni, da luce reperta
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 23:1)
Quid igitur postulas ut necessaria fiant quae diuino lumine lustrentur, cum ne homines quidem necessaria faciant esse quae uideant?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 3:4)
animum advertebat enim villas exuri, agros vastari, pecus diripi, trucidari, oppida castellaque dirui deserique, principesque civitatum aut interfici aut in catenis teneri, liberos eorum obsidum nomine in servitutem abripi;
(카이사르, 아프리카 전기 26:8)
Caesar interim lustrato exercitu a. d.
(카이사르, 아프리카 전기 75:1)
His rebus confectis totum exercitum lustrat;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 56:10)
frumentum omne, praeter quod secum portaturi erant, comburunt, ut domum reditionis spe sublata paratiores ad omnia pericula subeunda essent; trium mensum molita cibaria sibi quemque domo efferre iubent. Persuadent Rauracis et Tulingis et Latobrigis finitimis, uti eodem usi consilio oppidis suis vicisque exustis una cum iis proficiscantur, Boiosque, qui trans Rhenum incoluerant et in agrum Noricum transierant Noreiamque oppugnabant, receptos ad se socios sibi adsciscunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 5장3)
Cum omnes regiones Galliae togatae Caesar percucurrisset, summa celeritate ad exercitum Nemetocennam rediit legionibusque ex omnibus hibernis ad fines Treverorum evocatis eo profectus est ibique exercitum lustravit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 53장1)
Si quis vero exustus in sole est, huic in balneum protinus eundum perfundendumque oleo corpus et caput;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장36)
Si quis uero exustus in sole est, huic in balneum protinus eundum perfundendumque oleo corpus et caput;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 10:1)
Profuit multis ad suspirium, vel dyspnoeam depellendam pulmo vulpis, vel jecur in olla fictili exustum, atque ad cinerem redactum.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).615)
Si quis vero exustus in sole est, huic in balneum protinus eundum, perfundendumque oleo corpus et caput;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 10:1)
cum procul augeri nitor et iucundior aër attonitam lustrare domum fundique comarum gratus odor.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:150)
consule lustrandi fasces ipsoque litandum prodigio;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:12)
quis vos lustrare valebit oceanus?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION