라틴어 문장 검색

Hoc evenit in declinatione imperii Romani atque etiam in imperio occidentali post Carolum Magnum cum aves singulae plumas suas repeterent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 7:5)
Illa dolum talem sibi sentit ut exicialem, Ingrediens uicum, uidet haud procul hinc inimicum Forte iacere lupum quendam secus inuida lutum, Mole coartatum famis ac nimis attenuatum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIV. De mulo, uulpe et lupo 37:10)
Et aspiciet inimica mea et operietur confusione, quae dicit ad me: " Ubi est Dominus Deus tuus? ". Oculi mei videbunt in eam; nunc erit in conculcationem ut lutum platearum.
(불가타 성경, 미카서, 7장10)
Aquam propter obsidionem hauri tibi, firma munitiones tuas; intra in lutum et calca argillam, tene typum laterum.
(불가타 성경, 나훔서, 3장14)
Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장15)
Et aedificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit argentum quasi pulverem et aurum ut lutum platearum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장3)
Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in proelio et bellabunt, quia Dominus cum eis; et confundentur ascensores equorum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장5)
Ita fastigato atque ordinatim structo, ut trabes erant in capreolis collocatae, lateribus lutoque musculus, ut ab igni, qui ex muro iaceretur, tutus esset, contegitur.
(카이사르, 내란기, 2권 10:7)
Ubi aut spatium inter muros aut imbecillitas materiae postulare videretur, pilae interponuntur, traversaria tigna iniciuntur, quae firmamento esse possint, et quicquid est contignatum cratibus consternitur, crates luto integuntur.
(카이사르, 내란기, 2권 15:3)
qualis sitientibus arvis arida ieiunae seges interlucet aristae vel qualis gelidis pluma labente pruinis arboris inmoritur trunco brumalis hirundo.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:73)
hunc arbore figit, elevat hunc pluma, squamis hunc fabula vestit, hunc solvit fluvio.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:177)
deteriore luto pravus quos edidit auctor, quem merito Grai perhibent Epimethea vates, et nihil aetherii sparsit per membra vigoris, hi pecudum ritu non impendentia vitant nec res ante vident;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:286)
puer ilicet Aethon et Pyrois rutilas respersi murice plumas prosiliunt puroque imbutis melle sagittis hic nuptam petit, ille virum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae85)
victuri cineres nullo cogente moveri incipiunt plumaque rudem vestire favillam.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix27)
mutatumque senem plumis et fronde sorores et fluvium, nati qui vulnera lavit anheli;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:67)

SEARCH

MENU NAVIGATION