라틴어 문장 검색

Huc accedebat, quod L. Sulla exercitum, quem in Asia ductaverat, quo sibi fidum faceret, contra morem maiorum luxuriose nimisque liberaliter habuerat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장7)
otio luxuriose esse, tamen ab negotiis numquam voluptas remorata, nisi quod de uxore potuit honestius consuli;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 95장5)
quod apud luxuriosum sed diligentem evenit, ratio mihi constat inpensae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 1 4:3)
Avarior redeo, ambitiosior, luxuriosior, immo vero crudelior et inhumanior, quia inter homines fui.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 3:2)
Observa te itaque, numquid vestis tua domusque dissentiant, numquid in te liberalis sis, in tuos sordidus, numquid cenes frugaliter, aedifices luxuriose.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 3:1)
Omnem luxuriosi noctem inter falsa gaudia et quidem tamquam supremam agunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 18:1)
Luxurioso frugalitas poena est, pigro supplicii loco labor est, delicatus miseretur industrii, desidioso studere torqueri est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 23:2)
Hoc multarum tibi urbium ostendet eventus, quarum in ipso flore luxuriosa imperia ceciderunt et quicquid virtute partum erat, intemperantia corruit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 19:3)
His effecturi, ut populus Romanus paupertatem, fundamentum et causam imperii sui, requirat ac laudet, divitias autem suas timeat, ut cogitet has se apud victos repperisse, hinc ambitum et largitiones et tumultus in urbem sanctissimam et temperantissimam inrupisse, nimis luxuriose ostentari gentium spolia, quod unus populus eripuerit omnibus, facilius ab omnibus uni eripi posse ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 41:4)
Praeterea luxuriosi vitam suam esse in sermonibus, dum vivunt, volunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 14:2)
Ut inter istos nomen invenias, opus est non tantum luxuriosam rem, sed notabilem facere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 14:6)
Vnde scis te non futurum luxuriosum senem?
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 2:5)
domus nostra luxuriosos duos non capit?
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 2:11)
pro te etiam luxuriosus factus sum.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 2:15)
Luxuriosus adulescens peccat;
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 4:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION