라틴어 문장 검색

Intrate algentes post balnea torrida fluctus ut solidet calidam frigore lympha cutem;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, De Piscina sua1)
felices lymphae, clausae quae luce metalli ora tamen dominae lucidiora fovent!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Evodio suo salutem 5:9)
parte alia iuvenes siccati vulnera lymphis discumbunt, simul ora notis foedata tuentur inque vicem ignoscunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권184)
laetus mediis in sedibus aulae constitit, ingentique exceptus terga columna, vulnera dum lymphis Epidaurius eluit Idmon, nunc velox ferro, nunc ille tepentibus herbis mitior, ipse alta seductus mente renarrat principia irarum, quaeque orsus uterque vicissim, quis locus insidiis, tacito quae tempora bello, qui contra quantaque duces, ubi maximus illi sudor, et indicio servatum Maeona tristi exponit, cui fida manus proceresque socerque adstupet oranti, Tyriisque incenditur exsul.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권157)
fugit aversata iacentem, nec prius astra subit, quam mystica lampas et insons Elisos multa purgavit lumina lympha.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권346)
est autem nigrogemmeus, et ardens igni admotus, incensus serpentes fugat, adtritu calefactus adplicita detinet, aeque ut sucinum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 2:9)
Tarbella Pyrene Testis et Oceani litora Santonici, Testis Arar Rhodanusque celer magnusque Garunna, Carnutis et flavi caerula lympha Liger.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 76)
tum uictus abiere feri, tum consita pomus, tum bibit inriguas fertilis hortus aquas, aurea tum pressos pedibus dedit uua liquores mixtaque securo est sobria lympha mero.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 129)
Vos tenet, Etruscis manat quae fontibus unda, unda sub aestiuum non adeunda Canem, nunc autem sacris Baiarum proxima lymphis, cum se purpureo uere remittit humus.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 51)
At uobis Tuscae celebrantur numina lymphae et facilis lenta pellitur unda manu.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 512)
Temperet annosum Marcia lympha merum.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 636)
non te uicino remorabitur obuia marte Gallia nec latis audax Hispania terris nec fera Theraeo tellus obsessa colono, nec qua uel Nilus uel regia lympha Choaspes profluit aut rapidus, Cyri dementia, Gyndes, aret Araccaeis aut unda Oroatia campis, nec qua regna uago Tomyris finiuit Araxe, impia nec saeuis celebrans conuiuia mensis ultima uicinus Phoebo tenet arua Padaeus, quaque Hebrus Tanaisque Getas rigat atque Magynos.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae40)
Lymphae, quae tegitis cognato carcere lymphas, et, quae nunc estis quaeque fuistis, aquae, quod vos ingenium iunxit?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXIV)1)

SEARCH

MENU NAVIGATION