라틴어 문장 검색

quem casum neque ut plerique fortium virorum ambitiose, neque per lamenta rursus ac maerorem muliebriter tulit;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 29장 1:2)
Si quis piorum manibus locus, si, ut sapientibus placet, non cum corpore extinguuntur magnae animae, placide quiescas, nosque domum tuam ab infirmo desiderio et muliebribus lamentis ad contemplationem virtutum tuarum voces, quas neque lugeri neque plangi fas est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 46장 1:1)
et praecipuum pessimorum incitamentum quod boni maerebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 38장13)
tum duos omnium mortalium impudicitia ignavia luxuria deterrimos velut ad perdendum imperium fataliter electos non senatus modo et eques, quis aliqua pars et cura rei publicae, sed vulgus quoque palam maerere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 50장2)
quocumque casu accidit, dum atrociora metuebantur, in levi habitum, reddita securitate, tamquam nihil gravius pati potuissent, maerebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 21장5)
quod ubi auditum vulgatumque, maerere socii, fremere legiones.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 28장2)
spes et praemia in ambiguo, certa funera et luctus, nec quisquam adeo mali expers ut non aliquam mortem maereret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 45장11)
mox Salvium Cocceianum, fratris filium, prima iuventa, trepidum et maerentem ultro solatus est, laudando pietatem eius, castigando formidinem:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 48장5)
ubique lamenta, conclamationes et fortuna captae urbis, adeo ut Othoniani Vitellianique militis invidiosa antea petulantia desideraretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 1장10)
planctum et lamenta et supremorum imaginem praesenti sibi circumdata cum contumeliis ac probris, quae in senatum universum iacerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 45장4)
quod ut palam factum est, non secus atque in domestico luctu maerentibus publice cunctis, senatus prius quam edicto conuocaretur ad curiam concurrit, obseratisque adhuc foribus, deinde apertis, tantas mortuo gratias egit laudesque congessit, quantas ne uiuo quidem umquam atque praesenti.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 11장 1:4)
Id regi omnium, quae in vita pertulerat, adversorum luctuosissimum accidisse certum habetur eumque magnitudine dosoris in lacrimas et lamenta victum multa animi de gradu deiecti argumenta edidisse.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:59)
Ac primo ploratu lamentisque et planctibus tota regia personabat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 8:2)
talibus Alcimede maeret;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 359:1)
stat maerens atavos reges regesque maritos Thressa manus, quaecumque faces timuisse iugales
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 364:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION