라틴어 문장 검색

Hoc comperto imperator ad vindicandum facinus nefandum erectus, iamque expetiturus poenas a noxiis ultimas, mitigatus est lenientibus proximis, missoque edicto, acri oratione scelus detestabatur admissum, minatus extrema, si deinde temptatum fuerit aliquid quod iustitia vetet et leges.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장 11:1)
Iulianus vero iam tertio consul, adscito in collegium trabeae Sallustio praefecto per Gallias, quater ipse amplissimum inierat magistratum et videbatur novum adiunctum esse Augusto privatum, quod post Diocletianum et Aristobulum, nullus meminerat gestum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 1장 1:2)
Et quia huic nomini amplissimum magistratum portendi per quietem praedictum est seni, Varronianus nepos eius infans etiam tum, cum Ioviano patre declaratus est (ut supra rettulimus) consul.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 17:1)
Valentiniano, scholae secundae scutariorum tribunus, communi magistratuum civilium et militarium consensu, Nicaeae absenti defertur imperium;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 1장1)
vero in Gratianum, adhuc privatum, et Dagalaifum amplissimo magistratu, aperto iam vere, suscitatis viribus Valens, iuncto sibi Lupicino cum robustis auxiliis, Pessinunta signa propere tulit, Phrygiae quondam, nunc Galatiae oppidum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 9장 1:2)
Denique edictis propositis, impunitateque promissa, desertores ad procinctum vocabat, et multos alios per diversa libero commeatu dispersos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 8장 10:1)
Sed Fausiana damnata, inter reos recepti, vocatique edictis, semet abstrusius amendarunt:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 49:1)
Quod civitatis magistratus ferens indigne (succensebat enim eisdem ob rem suam in suburbano vastatam) imam plebem omnem cum Fabricensibus, quorum illic ampla est , productam, in eorum armavit exitium, iussisque bellicum canere bucinis, ni abirent ocius (ut statutum est) pericula omnibus minabatur extrema.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장 2:2)
Unde cum itinere edicto per tesseram Nicen venisset, quae statio ita cognominatur, relatione speculatorum didicit refertos opima barbaros praeda, a Rhodopes tractibus prope Hadrianopolim revertisse:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 11장 2:1)
edicto si quidem statuit citra ullam caedem hominum paganorum templa claudi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 6장 5:2)
exhibens ludos circensium et amphitheatrum, ut etiam a Romanis Traianus vel Valentinianus, quorum tempora sectatus est, appellaretur, et a Gothis secundum edictum suum, quo ius constituit, rex fortissimus in omnibus iudicaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 4:3)
Igitur rex Theodericus illiteratus erat et sic obtuso sensu, ut in decem annos regni sui quattuor litteras subscriptionis edicti sui discere nullatenus potuisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 14장 1:1)
Regnavit pro eo Rothari, qui edictum Langubardorum conposuit;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 128)
Hic in edicto Langubardorum novem conposuit capitula;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 139)
legem quidem Langubardorum ampliavit, et in edicti corpore conscribere iussit.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 160)

SEARCH

MENU NAVIGATION