라틴어 문장 검색

Infinitos itaque praedicari oportet deos, ut infinitam ejus gloriam magnificemus, praesertim cum nulla sit ratio, qua ad certum numerum aliquem ea reduci queat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:3)
Christus uenit humiles erigere, peccatores iustificare, ille e contra humiles eiciet, peccatores magnificabit, impios exaltabit semper que uicia, que sunt contraria uirtutibus, docebit, legem euangelicam dissipabit, demonum culturam in mundo reuocabit, gloriam propriam queret et omnipotentem Deum se nominabit.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:11)
Siue etiam in templo Dei sedebit Antichristus, id est, in sancta ecclesia, omnes christianos faciens martyres et eleuabitur et magnificabitur, quia in ipso erit caput omnium malorum diabolus, qui est rex super omnes filios superbie.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:27)
Tot dotes in eas effundunt dona Sophye Quod sese totam Prudencia fundit in illas, Se partitur eis, sibi thesaurizat in illis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 20:2)
Illic monedula laudabili latrocinio recivas thesaurizans, innatae avaritiae argumenta monstrabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:103)
Per me etiam tibi memorialis ancillatur potentia, quae in suae recordationis armario, nobilem censum scientiae thesaurizat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:15)
Si in affectuoso mentis affectu colligere, et in pectoris armario thesaurizare velles quod dicerem, tuae dubitationis labyrinthum evolverem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 19:3)
Unde et tabernaculum omni honore et decore thesaurizabant, soli, omnibus gentibus caeteris exclusis, in illo suarum caeremoniarum observationi vacantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 50:2)
sicque nomen fratris tui, principis Jerusalem, in te reviviscet, [0589D] ac magnificabitur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 75:11)
ecclesiam etiam ejusdem sepulcri, sicut dignum est, thesaurizare nos non pigebit, et auro ditiore, gemmis vel opere exaltare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 123:7)
virtutem quoque et apparatum illius septies magnificare, et inter coetum Turcorum extollere quam vidissent, volentes illi reddere dignam vicem omnium bonorum et donorum quae eis rex largitus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 50:5)
Bonum est ergo helimosina donum, quod cum donatur nobis conservatur, etin thesauris Dei nobis reconditur, unde dicit Dominus, "Thesaurizate vobisthesaurum in celo, ubi nec erugo neque tinea demolitur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 50:3)
Magnificavi opera mea, hedificavi mihi domos, plantavi vineas;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 91:1)
Thesaurizate vobis thesaurum in celo:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 16:3)
"Dando tibi helimosinam, premium bonum tibi thesaurizas in die necessitatis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 18:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION