라틴어 문장 검색

Communia enim maledicta mordent minus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:15)
Ante ignem camini vapor et fumus, sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae.
(불가타 성경, 집회서, 22장30)
derelinquet in maledictum memoriam suam, et dedecus illius non delebitur.
(불가타 성경, 집회서, 23장36)
maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.
(불가타 성경, 호세아서, 4장2)
Numquid maledicta est domus Iacob? Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt actiones eius? Nonne verba eius bona sunt cum eo, qui recte graditur?
(불가타 성경, 미카서, 2장7)
Numquid tolerabo batum iniquum et ephi minus maledictum?
(불가타 성경, 미카서, 6장10)
Maledictione vos maledicti estis, quia me vos defraudatis, gens tota.
(불가타 성경, 말라키서, 3장9)
Hi vero, qui intus erant, confidentes in stabilitate murorum et apparatu alimoniarum contumeliosius agebant cum eis, qui circa Iudam erant, maledictis lacessentes et blasphemantes ac loquentes, quae fas non est.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장14)
Vercingetorix, cum ad suos redisset, proditionis insimulatus, quod castra propius Romanos movisset, quod cum omni equitatu discessisset, quod sine imperio tantas copias reliquisset, quod eius discessu Romani tanta opportunitate et celeritate venissent:
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 20장1)
quem proditionis insimulatis; cuius opera sine vestro sanguine tantum exercitum victorem fame consumptum videtis; quem turpiter se ex fuga recipientem ne qua civitas suis finibus recipiat a me provisum est."
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 20장12)
Omnis noster equitatus, omnis nobilitas interiit; principes civitatis, Eporedorix et Viridomarus, insimulati proditionis ab Romanis indicta causa interfecti sunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 38장2)
est confusa maledicti Timini versutia.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM52)
sed Marcellum insimulabat sinistros de Tiberio sermones habuisse, inevitabile crimen, cum ex moribus principis foedissima quaeque deligeret accusator obiectaretque reo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 74장4)
nec tamen Tiberii vox coram secuta, sed obversus ad matrem non mirum ait si quid severius in eam statuisset a qua veneficii insimularetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 54장5)
interim Verginii servus forte obvius ut percussor Vitellii insimulatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION