라틴어 문장 검색

Ad doctrinam vero eius, qua revincebantur magistri primoresque Iudaeorum, ita exasperabuntur, maxime quod ingens ad eum multitudo deflecteret, ut postremo oblatum Pontio Pilato, Syriam tunc ex parte Romana procuranti, violentia suffragiorum in crucem Iesum dedi sibi extorserint.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 18:1)
Et bene quod, si quid adversi urbibus accidit, eaedem clades templorum quae et moenium fuerunt, ut iam hoc revincam non ab eis evenire, quia et ipsis evenit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 8:3)
Qui nos revincere audebit, non arte verborum, sed eadem forma qua probationem constituimus, de veritate?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 1:3)
quod ad crimina attinet quibus moti bellum indixistis, etsi revicta rebus verbis confutare nihil attinet, tamen, etiam si vera sint, vel fateri nobis ea, cum tam evidenter paenituerit, tutum censemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 280:1)
et dicta factaque in magnis parvisque rebus observando, ut omnibus appareret noctis proximae crimen facile revictum, suspectam nimiam cum Romanis Demetrii gratiam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 198:1)
confidentes garrulique et malevoli supera lacum, qui alteri de nihilo audacter dicunt contumeliam et qui ipsi sat habent quod in se possit vere dicier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 112)
Opsecro hercle te, voluptas huius atque odium meum, huius amica mammeata, mea inimica et malevola, oculus huius, lippitudo mea, mel huius, fel meum, ut tu huic irata ne sis aut, si id fieri non potest, capias restim ac te suspendas cum ero et vostra familia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2343)
nam curiosus nemo est quin sit malevolus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 335)
malivoli, perquisitores auctionum, perierint.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 2165)

SEARCH

MENU NAVIGATION