라틴어 문장 검색

Ita ne in te, sine tua magna sollicitudine, aut prudentia contra errores, aut temperantia contra libidines, aut iustitia contra malitiam, aut fortitudo contra ignaviam pugnat?
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:25)
Tanta enim est hominum malitia, ut quidquid ira instigante ab amico iaculatum fuerit in amicum, quasi a secretorum suorum prolatum conscio, si non credatur, verum tamen esse clametur.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:2)
si cuiusquam malitia famam tuam fuerit persecuta, et ille nullius ad credendum adducatur suggestione, nulla moveatur suspicione, nulla dubitatione turbetur;
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 2:6)
Predictis succedit Honor, predicta colorans Luce sua, nullamque sinit sentire lituram Dedecoris, sed cuncta suo perlustrat honore Muneris, et cultu proprio Decus omnia uestit, Non minus irradians aliarum facta sororum Quam rosa cognatos flores, quam Lucifer ignes Sydereos, lapidumque iubar carbunculus auget.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 10:7)
Hanc Ignobilitas sequitur gressusque sequentis Dedecus assequitur, heret Deiectio, Verber Assidet, applaudit Angustia, Casus adheret.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:9)
ergo Forcius arma rapit, pugnant Contagia, Murmur Irruit, insurgunt Conuicia, Dedecus instat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:10)
Hostis in occasu Pudor occidit, arma reponit Murmur, mutescunt Conuicia, Dedecus iram Nescit, Contemptus moritur, Contagia cedunt.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:12)
Dedecus ergo Fauor extinguit, Fama Pudorem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:13)
Illic corvus zelotypiae abhorrens dedecus, suos fetus non sua esse fatebatur pignora, usque dum, nigri argumento coloris, hoc quasi secum disputando probabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:105)
Illic philomela suae deflorationis querelam reintegrans, armonica tympanizans dulcedine, parvitatis dedecus excusabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:115)
Haec est malitia, per quam in animis hominum deificatur pecunia, nummo divinae venerationis exhibetur auctoritas, per quam, ubi nummus loquitur, Tulliani eloquii tuba raucescit;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:2)
donec tandem die quadam visa opportunitate suae malitiae in falsa fide ab eodem Bothero coenandi gratia invitatus, fraude et absconditis in domo insidiis circumventus, ab illius complicibus [0663A] interemptus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 34:2)
Et alibi, "Qui odit loquacitatem, extinguit malitiam."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 42:6)
Et alibi idem dixit, Contemptum stulti contempnere, Didime, laus est, Et contempni a stulto dedecus esse nego.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 53:23)
Et maxime ubi memoria calamitatis vel preteriti factipotest suscitare malitiam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 66:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION