라틴어 문장 검색

Quod tibi manifestat Evangelista dicens:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 6:21)
Sensu autem altiore illud manifestatur, quia homo mens est quae est rationis capax;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 4:7)
Hoc ipsum cum Ecclesiae membris, tum eidem Ecclesiae ac Synagogae accommodatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 1:3)
In his scriptis series manifestatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 3:7)
Qua causa ad pedestres parum adcommodati sunt pugnas, verum equis prope affixi, duris quidem sed deformibus, et muliebriter eisdem non numquam insidentes, funguntur muneribus consuetis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 6:2)
Iudicatur ibi beatus, qui in proelio profuderit animam, senescentes enim et fortuitis mortibus mundo digressos, ut degeneres et ignavos conviciis atrocibus insectantur, nec quicquam est quod elatius iactent, quam homine quolibet occiso, proque exuviis gloriosis interfectorum, avulsis capitibus, detractas pelles pro phaleris iumentis accommodant bellatoriis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 22:2)
attamen quantum illi plus pavore perterriti fuerunt, tanto magis christiani confortati omnipotentem Deum laudaverunt, qui dignatus est suam manifestare potentiam super servos suos.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 65:12)
Quorum hypocrisin inspector secretorum Dominus de caelo prospexit et manifestavit consilia cordium illorum, ita ut qui prior eorum videbatur nimia infestatione diaboli correptus est.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 85:7)
neque enim minus istis quae commemoraui accommodari possunt similiter ex uocabulo suspiciones.
(아풀레이우스, 변명 33:4)
"Ad istum modum supplicanti statim sese Iuno cum totius sui numinis augusta dignitate praesentat, et protinus Quam vellem inquit Per fidem nutum meum precibus tuis accommodare!"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:28)
"Transito fluvio modicum te progressam textrices orabunt anus telam struentes, manus paulisper accommodes."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:145)
"Quin itaque praecingeris mihique manum tantisper accommodas, ut exobrutum protinus tradatur emptori."
(아풀레이우스, 변신, 9권 6:8)
'Si nec tibi hoc suppetat subire, saltem dimidiam partem servitii tui mihi accommoda, ita ut per sex menses mecum fueris et tantundem in Britannia.'
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:9)
Scit deus, cui manifesta sunt arcana cordis humani, quantum pacem diligo Christianam, tantum me moveri sacrilegis eorum factis qui in eius dissensione indigne atque impie perseverant, eumque motum animi mei esse pacificum neque me id agere ut ad communionem catholicam quisquam cogatur invitus, sed ut omnibus errantibus aperta veritas declaretur et per nostrum ministerium deo iuvante manifestata se amplectendam atque sectandam satis ipsa persuadeas Quid enim execrabilius, quaeso te, ut alia taceam, quam id quod nunc accidit?
(아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 1:1)
Unde plerumque necesse est, exerceatur acrius inquisitio, ut manifestato scelere, sit ubi appareat mansuetudo.
(아우구스티누스, 편지들, 34. (A. D. 411 Epist. CXXXIII) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Carissimo Filio Marcellino Augustinus Episcopus In Domino salutem 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION