라틴어 문장 검색

magis conciliatis animis et iam calentibus haec libertas feretur, maximeque cum in locos fuerimus ingressi, quorum naturalis ubertas licentiam verbi notari circumfuso nitore non patitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 68:2)
coluntur aquarum calentium fontes, et stagna quaedam vel opacitas vel inmensa altitudo sacravit Si hominem videris interritum periculis, intactum cupiditatibus, inter adversa felicem, in mediis tempestatibus placidum, ex superiore loco homines videntem, ex aequo deos, non subibit te veneratio eius ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 3:5)
Quid mihi cum istis calentibus stagnis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 6:5)
Et torqueri, si modo iacueris ipso torquente securior, et aegrotare, si non male dixeris fortunae, si non cesseris morbo, omnia denique, quae ceteris videntur mala, et mansuescent et in bonum abibunt, si super illa eminueris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 5:2)
Sciat, quo iturus sit, unde ortus, quod illi bonum, quod malum sit, quid petat, quid evitet, quae sit illa ratio, quae adpetenda ac fugienda discernat, qua cupiditatum mansuescit insania, timorum saevitia conpescitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 6:3)
Numquam bona fide vitia mansuescunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 8:6)
Ubicumque scatebunt aquarum calentium venae, ibi nova deversoria luxuriae excitabuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 21:5)
Non vivunt contra naturam qui hieme concupiscunt rosam fomentoque aquarum calentium et calorum apta mutatione bruma lilium, florem vernum, exprimunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 8:1)
Non vivunt contra naturam qui fundamenta thermarum in mari iaciunt et delicate natare ipsi sibi non videntur, nisi calentia stagna fluctu ac tempestate feriantur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 8:4)
frater, auxilium Phrygum terrorque Danaum, non ego antiquum decus video aut calentes ratibus exustis manus, sed lacera membra et saucios vinclo gravi illos lacertos;
(세네카, 아가멤논 13:20)
Quid in ipsis litoribus aquarum calentium exundatio ?
(세네카, 행복론, Liber IV 21:3)
Hoc omnino ab animalibus mutis differunt, quod illa mansuescunt alentibus, horum rabies ipsos a quibus est nutrita depascitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 41:2)
sed in hoc nosse profuit, ut calentibus ingeniis subtrahas vinum, quod pueris Plato negandum putat et ignem vetat igne incitari.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 103:4)
Illud ante omnia cogita, foedam esse et exsecrabilem vim nocendi et alienissimam homini, cuius beneficio etiam saeva mansuescunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 171:1)
Quae res quantum possit intelleges, si videris feras quoque convictu nostro mansuescere nullique etiam immani bestiae vim suam permanere, si hominis contubernium diu passa est;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 49:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION