라틴어 문장 검색

si tibi non annis corpus iam marcet et artus confecti languent, eadem tamen omnia restant, omnia si perges vivendo vincere saecla, atque etiam potius, si numquam sis moriturus', quid respondemus, nisi iustam intendere litem naturam et veram verbis exponere causam?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:10)
omnia perfunctus vitai praemia marces;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:13)
quorum unus Homerus sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 27:7)
castoreoque gravi mulier sopita recumbit, et manibus nitidum teneris opus effluit ei, tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:10)
item Mercurius hominum mentes vel oculos et excitat et sopit, ut ait poeta:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 22:2)
Nam sicut in mari gubernatores vento suo, etiamsi nimius sit, contrahendo in minorem modum vela praetervolant, et flatum, cum est maior, coercent, sopitum vero excitare non possunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 30:1)
61. Cum autem pro Deo, et ad emendacionem regni nostri, et ad melius sopiendum discordiam inter nos et barones nostros ortam, hec omnia predicta concesserimus, volentes ea integra et firma stabilitate in perpetuum gaudere, facimus et concedimus eis securitatem subscriptam;
(Magna Carta 63:1)
In nebulis, Meduana, tuis marcere perosus Andus, iam placida Ligeris recreatur ab unda;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:26)
Iam marcent venae, nulloque humore rigatus Aeris alternos angustat pulmo meatus, Rescissoque nocent suspiria dura palato.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:40)
Marcentes intus tenebrae, pallensque sub antris Longa nocte situs;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:10)
Mensae munera si voles secundae, Marcentes tibi porrigentur uvae Et nomen pira quae ferunt Syrorum, Et quas docta Neapolis creavit, Lento castaneae vapore tostae:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXVIII4)
Vis te purpureum, Marce, sagatus amem?
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XI6)
alii 'infusus' legunt, ut significetur coisse illos et sic sopitos, et volunt esse emphasin coitus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4064)
et alii hic distinguunt et subaudiunt 'mos est' aut 'placet', ut sit sensus 'cui tolerare colo vitam tenuique Minerva mos est' vel 'placet' et sic inferunt 'inpositum cinerem et sopitos suscitat ignes', ut e contra Horatius incedis per ignes suppositos cineri doloso.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4094)
fumus erigitur signum est sopitorum ignium quotiens maior fumus erigitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2372)

SEARCH

MENU NAVIGATION