라틴어 문장 검색

nec evasisset quisquam, ni mare propinquum et haud procul litore naves, piscatoriae pleraeque, conspectae peritis nandi dedissent effugium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 9:1)
non recusamus quin omnia propter quae ad bellum itum est vestra sint, Sicilia, Sardinia, Hispania, quidquid insularum toto inter Africam Italiamque continetur mari, Carthaginienses inclusi Africae litoribus vos, quando ita dis placuit, externa etiam terra marique videamus regentes imperio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 406:1)
constat autem et in illo loco accessam maris usque ad montem pervenire et per omne litus Venetiarum mare certis horis et accedere per infinitum et recedere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 24612)
nec nos debet fallere quia dixit 'Lavina litora'. litus enim dicitur terra quoque mari vicina, sicut ipse Vergilius in quarto cui litus arandum, cum per naturam litus arari non possit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 32)
Quam ad dextram in littore maris relinquentes, super flumen dulcis saporis, quod ibidem mari influit, [0535B] biduo pernoctaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 82:6)
Ianuariorum ingens venti turbo ortus est, ita ut fluctus maris valde inundabant supra terminos et litus, miserabiliter innumerabilem turmam humani generis in villis et vicis circumpositis simul cum edificiis consumpserunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 57:2)
Nihil intermissa navigatione hiberni maris Agrippina Corcyram insulam advehitur, litora Calabriae contra sitam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 1장1)
Etruscum mare Vulscorumque provinciam et reconditos curvorum litorum sinus, in quibus monachorum consistunt chori, vel proprio corpore vel transmissa per fideles ac sanctos viros munificentia circuibat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:25)
litora Laurolavinium constat octo milibus a mari remotam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 31)
unde totum mare, quod a dextra Italici litoris est, Tyrrhenum dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5335)
sitne alia Marium illorum conditio, observationibus vicinorum littorum determinandum relinquo.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 20:19)
Ad littora verò quae descensu praecipiti ad mare profundum & apertum spectant, ubi aqua sine impetu effluendi & remeandi attolli & subsidere potest, magnitudo aestus respondet viribus Solis & Lunae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 46:18)
84 P.L.M. O litus vita mihi dulcius, o mare!
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 11:1)
Est contra medias cavaedium hilare, mox triclinium satis pulchrum, quod in litus excurrit ac si quando Africo mare impulsum est, fractis iam et novissimis fluctibus leviter alluitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 5:1)
Qui uidelicet locus accedente ac recedente reumate, bis cotidie instar insulae maris circumluitur undis, bis renudato littore contiguus terrae redditur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. III. 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION