라틴어 문장 검색

brassica, si subcruda est, lactuca, anethum, nasturtium, ocimum, urtica, portulaca, radicula, capparis, allium, cepa, malva, lapathum, beta, asparagus, cucurbita, cerasa, mora, poma omnia mitia, ficus etiam arida, sed magis viridis, uvae recentes, pingues minutae aves, cochleae, garum, salsamentum, ostrea, pelorides, echini, musculi, et omnes fere conchulae, maximeque jus earum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXIX De his quae alvum movent. 1:2)
praeter haec asparagus, capparis, nepeta, thymum, satureia, lapsana, pastinaca, magisque agrestis, radicula, siser, cepa;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXI De his quae urinam moveut. 1:2)
Prodest etiam lactucae marinae semen cum aqua potui datum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 13:3)
Quin etiam fovere aqua calida marina, vel, si ea non est, tamen salsa, magnopere necessarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 5:6)
At si frigus nocuit, caput oportet perfundere aqua calida marina, vel certe salsa, aut in qua laurus decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 7:1)
idque perfundere aqua calida, marina, vel certe salsa, sic ut ei sulphur quoque adjiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, III [2] . De morbo qui circa faciem nascitur. 3:3)
Sumenda deinde jejuno potui mulsa aqua, cum qua vel hyssopus cocta, vel contrita capparis radix sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VIII De difficultate spirandi. 3:4)
Multisque modis huic rei cappari aptum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 4:6)
Quin etiam extrinsecus radicem contritam, vel corticem ejus cum furfuribus, aut ipsum cappari cum melle contritum imponere expedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 4:8)
Maxime prodesse aut cum hordeacea farina, aut cum ficu ex aqua decocta mixtus capparis cortex concisus;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIX De Coxarum morbis. 2:3)
Aquam marinam, vel muriam duram fervefacere oportet, deinde in pelvem conjicere, et quum jam homo pati potest, pedes demittere, superque pallam dare, et vestimento te gere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 4:2)
calx, galla, alumen, lac caprifici, vel lactucae marinae, quae τιθύμαλλοσ a Graecis nominatur, fel, turis fuligo, spodium, lenticula, mel, oleae folia, marrubium, lapis haematites, et phrygius, et assius, et scissilis, misy, vinum, acetum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, VII Quae exedant corpus. 1:2)
resinae liquidae, cerae, pyrethri, piperis longi, lactucae marinae seminis, sulphuris ignem non experti, quod ἄπυρον vocatur, faecis aridae aceti, spumae nitri, salis ammoniaci, sinapis, cardamomi, radicis ex cucumere silvestri, resinae, singulorum p. )-(. VIII.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 17:3)
Supprimitque omne, quod abscedit, id in quo est galbani, fabae fresae, singulorum p. )-(. I. myrrhae, turis, ex radice capparis corticis, singulorum p. )-(. IV.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 25:1)
Aut, spumae argenti selibra, ex olei hemina, et aquae marinae altera, cocta, donec bullire desierit, cui paulum cerae sit adjectum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XIX De Emplastris. 32:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION