라틴어 문장 검색

Athos in Macedonia mons ille praecelsus navibus quondam Medicis pervius, et Caphereus Euboicus scopulus, ubi Nauplius Palamedis pater classem collisit Argivam, licet longo spatio controversi a Thessalo mari distinguunt Aegaeum, quod paulatim fusius adulescens, dextra (qua late protenditur) per Sporadas est insulosum atque Cycladas, ideo sic appellatas quod omnes ambiunt Delon partu deorum insignem, laeva Imbrum et Tenedum circumluens et Lemnum et Thasum, quando perflatur, Lesbo illiditur violentius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 2:1)
Hocque ex loco omnis ora maritima, cuius initium Halys est amnis, velut longitudine lineali directa nervi efficit speciem, duabus arcus summitatibus complicati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 20:2)
classis Romana milli et centum navium adveniens consternit Euphratem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장2)
Dumque hos alloquitur, Xerxis illius potentissimi regis instar, classis advenit, tribuno Constantiano cum comite Lucilliano ductante, quae latissimum flumen Euphraten artabat, in qua mille erant onerariae naves, ex diversa trabe confectae, commeatus abunde ferentes, et tela, et obsidionales etiam machinas, quinquaginta aliae bellatrices, totidemque ad compaginandos necessariae pontes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장 9:1)
Sed miserando homine trucidato, postridie advenit, ut ille promiserat, alia classis, abunde vehens annonam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 6:2)
Oppida vero mediterranea sunt ampliora - incertum enim qua ratione per oras maritimas nihil condiderunt insigne - inter quae Persepolis est clara et Ardea et atque Tragonice.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 42:1)
Ac licet abundet urbibus mediterraneis atque maritimis, campisque copiosis et vallibus, has tamen civitates habet eximias:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 47:1)
Habent etiam civitates inter minora municipia validas, duas quidem maritimas, Socanda et Saramanna, mediterraneas alias Asmurnam et Salen et his nobiliorem Hyrcanam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 52:2)
Ne igitur orae maritimae spatia alluentia Persidos extremitates per minutias demonstrantes, a proposito longius aberremus, id sufficiet dici, quod mare praetentum a Caspiis montibus per borium latus ad usque memoratas angustias, novem milium stadiorum, australe vero ab ostiis Nili fluminis ad usque principia Carmanorum, quattuordecim milium stadiorum numero definitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 74:1)
Classis autem licet per flumen ferebatur assiduis flexibus tortuosum, nec residere nec praecurrere sinebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 4:2)
Hacque valle purgata, avulsis cataractis undarum magnitudine classis secura, stadiis triginta decursis, in alveum eiecta est Tigridis, et contextis ilico pontibus transgressus exercitus iter Cochen versus promovit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 2:2)
Proinde cunctis ex sententia terminatis, Augustus altius iam contra difficultates omnes incedens, tantumque a fortuna sperans nondum afflicta, ut propius temeritatem multa crebro auderet, validiores naves ex his quae alimenta portabant et machinas, deoneratas octogenis implevit armatis, retentoque secum classis robore firmiore, quam in tres diviserat partes, unam cum Victore comite quiete prima noctis emitti disposuit, ut flumine raptim transmisso, ripae occuparentur hostiles.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 4:1)
Quod cum acri metu territi duces, concordi precatu fieri prohibere temptarent, neque destinationem flecterent principis, sublato vexillo, ut iussum est, evolant e conspectu quinque subito naves, et cum ripas iam adventarent, facibus et omni materia, qua alitur ignis, petitae assiduis iactibus, cum militibus iam conflagrassent, ni veloci vigore pectoris excitus imperator, signum sibi datum nostros quod margines iam tenerent (ut mandatum est), erexisse proclamans, classem omnem properare citis remigiis adegisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 5:1)
Et tamquam funesta face Bellonae subiectis ignibus exuri cunctas iusserat naves, praeter minores duodecim, quas profuturas pangendis pontibus disposuit vehi carpentis, idque putabat utiliter ordinasse, ne relicta classis usui hostibus foret, aut certe (ut ab expeditionis primordio factum est), armatorum fere viginti milia in trahendis occuparentur eisdem navibus et regendis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 7장 4:1)
Hoc casu classe cum non oporteret abolita, Iulianus consociato fretus exercitu, cum armatorum nulli per diversa distringerentur, numero potior ad interiora tendebat, alimenta adfatim opulentis suggerentibus locis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 7장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION