라틴어 문장 검색

Vix bene desierant, cum cristis aureus altis in serpente deus praenuntia sibila misit adventuque suo signumque arasque foresque marmoreumque solum fastigiaque aurea movit pectoribusque tenus media sublimis in aede constitit atque oculos circumtulit igne micantes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 59:3)
ille suis liquidus bella repellit aquis, at cum tristis hiems squalentia protulit ora, terraque marmoreo est candida facta gelu, dum prohibet Boreas et nix habitare sub Arcto, tum patet has gentes axe tremente premi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 105)
prosiluit pavidus deiecto antistite princeps marmoreum fugiens nullo comitante sacellum, dum tremefacta cohors dominique oblita supinas erigit ad caelum facies atque invocat Iesum, iamne piget facti?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3157)
quod fieri recipit, recipit quandoque perire, si nostrum contra quod sit vis discere templum, est illud quod nemo opifex fabriliter aptans conposuit, quod nulla abies pinusve dolata texuit, exciso quod numquam marmore crevit;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3164)
"labor inpiger, aspera virtus, vis animi excellens, ardor, violentia, cura hanc tribuunt, durum tractandis robur in armis, quae si defuerint bellantibus, aurea quamvis marmoreo in templo rutilas Victoria pinnas explicet et multis surgat formata talentis, non aderit, versisque offensa videbitur hastis."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 29)
"tunc Hierusalem templo inlustrata quietum suscepit iam diva Deum, circumvaga postquam sedit marmoreis fundata altaribus arca."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1233)
Fracti bello fatisque repulsi ductores Danaum, tot iam labentibus annis, instar montis equum divina Palladis arte aedificant, sectaque intexunt abiete costas:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 2:1)
Suscipiunt famulae, conlapsaque membra marmoreo referunt thalamo stratisque reponunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 15:23)
Furit immissis Volcanus habenis transtra per et remos et pictas abiete puppes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 24:26)
Inde hominum pecudumque genus, vitaeque volantum, et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 28:2)
labitur uncta vadis abies;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 5:6)
undique colles inclusere cavi et nigra nemus abiete cingunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 24:7)
Pandarus et Bitias, Idaeo Alcanore creti, quos Iovis eduxit luco silvestris Iaera abietibus iuvenes patriis et montibus aequos, portam, quae ducis imperio commissa, recludunt, freti animis, ultroque invitant moenibus hostem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 24:1)
Eunaeum Clitio primum patre, cuius apertum adversi longa transverberat abiete pectus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 25:3)
Nunc te marmoreum pro tempore fecimus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS23)

SEARCH

MENU NAVIGATION