라틴어 문장 검색

Ibi sedentes in curulibus suis praetextatos senes velut deos geniosque venerati, mox eosdem, postquam esse homines liquebat, alioquin nihil respondere dignantes pari vaecordia mactant, facesque tectis iniciunt, et totam urbem igni ferro manibus exaequant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 14:3)
Ibi in curuli sedentem eum senatus invasit, tribusque et viginti volneribus ad terram datus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 95:1)
Liberalium dies, inquit, a pontificibus agonium Martiale appellatur, et in eodem libro:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 15:2)
Tullus Hostilius, rex Romanorum tertius, debellatis Etruscis sellam curulem lictoresque et togam pictam atque praetextam, quae insignia magistratuum Etruscorum erant, primus ut Romae haberentur instituit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 7:1)
Alii putant eundem Priscum, cum is statum civium sollertia providi principis ordinaret, cultum quoque ingenuorum puerorum inter praecipua duxisse, instituisseque ut patricii bulla aurea cum toga cui purpura praetexitur uterentur, dumtaxat illi quorum patres curulem gesserant magistratum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 11:1)
Ante diem nonum Kalendas Septembres, quo die Lentulus flamen Martialis inauguratus est, domus ornata fuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 11:1)
In curuli certamine Homerus alterum currum paululum antecentem et alterum paene coniunctum sequendo qua luce signavit?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 3:1)
vacuaeque loco cessere curules, Omnia Caesar erat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:17)
Hic est quem legis ille, quem requiris, Toto notus in orbe Martialis Argutis epigrammaton libellis:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, I1)
De primo dabit alterove nido Rasum pumice purpuraque cultum Denaris tibi quinque Martialem.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXVII9)
Valerius Martialis Deciano Suo Sal.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, poem pr1)
Iuli iugera pauca Martialis Hortis Hesperidum beatiora Longo Ianiculi iugo recumbunt:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIV1)
Vos nunc omnia parva qui putatis, Centeno gelidum ligone Tibur Vel Praeneste domate pendulamque Uni dedite Setiam colono, Dum me iudice praeferantur istis Iuli iugera pauca Martialis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIV9)
Si tecum mihi, care Martialis, Securis liceat frui diebus, Si disponere tempus otiosum Et verae pariter vacare vitae:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XX1)
Sextus mittitur hic tibi libellus, In primis mihi care Martialis:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, I1)

SEARCH

MENU NAVIGATION