라틴어 문장 검색

Et intraverunt in eam tertia et vicesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo, cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Israel.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장51)
Sacerdotes autem psallebant hymnos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장30)
Propter quod thyrsos et ramos virides, adhuc et palmas habentes, hymnos tollebant ei, qui prosperavit mundari locum suum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장7)
Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magnifice Israel benefaciebat et victoriam dabat illis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장38)
incipiens patria voce clamorem cum hymnis, irruens improviso in eos, qui circa Gorgiam erant, fugam eis incussit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장37)
martyr pulcher rutilabis venturo iudicio.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM184)
Huc, huc mihi trium exempla puerorum, qui inter frigidos flammarum globos hymnos edidere pro fletibus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 9:1)
martyres tibi quaerantur in cubiculo tuo.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:5)
"Dehinc consurgunt pariter et hymno dicto ad praesepia redeunt."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:92)
Redime virgines, quas in cubiculum salvatoris inducas, suscipe viduas, quas inter virginum lilia et martyrum rosas quasi quasdam violas misceas;
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 11:4)
Hoc idem possumus et de isto dicere, qui basilicas ecclesiae et martyrum conciliabula diversis floribus et arborum comis vitiumque pampinis adumbraret, ut, quidquid placebat in ecclesia tam dispositione quam visu, laborem presbyteri et studium testaretur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:10)
Capti episcopi, interfecti presbyteri et diversorum officia clericorum, subversae ecclesiae, ad altaria Christi stabulati equi, martyrum effossae reliquae:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:11)
Auratum squalet Capitolium, fuligine et aranearum telis omnia Romae templa cooperta sunt, movetur urbs sedibus suis et inundans populus ante delubra semiruta currit ad martyrum tumulos.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 1:15)
Numquam absque te procedat in publicum, basilicas martyrum et ecclesias sine matre non adeat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 9:9)
Praeponatur ei probae fidei et morum ac pudicitiae virgo veterana, quae illam doceat et adsuescat exemplo ad orationem et psalmos nocte consurgere, mane hymnos canere, tertia, sexta, nona hora quasi bellatricem Christi stare in acie accensaque lucernula reddere sacrificium vespertinum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 9:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION