라틴어 문장 검색

Saepius hoc fieri nutrix materque vetabunt Et dicent 'Uxor, non puer, ista tibi est.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXVIII4)
alii tradunt Curetes et Corybantes, matris deum ministros, custodes sicut dictum est pueri Iovis, ad plurimas res maximi usus hominibus extitisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1313)
' et distingue 'ille, inprobus ille puer crudelis' et subiunge 'tu quoque mater'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 507)
dimitto autem a me et ut a magistris ne abducam et quod mater Porcia non discedit, sine qua edacitatem pueri pertimesco.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 9 10:7)
Commenta mater est esse ex alio viro Nescio quo puerum natum;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 575)
rapi virgines, pueros, divelli liberos a parentum complexu, matres familiarum pati, quae victoribus conlubuissent, fana atque domos spoliari, caedem, incendia fieri, postremo armis, cadaveribus, cruore atque luctu omnia conpleri.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장16)
"per ego oro tuosque, nate, meosque annos miseraeque per ubera matris, ne vati, ne crede, puer!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권307)
"lustralemne feris ego te, puer inclyte, Thebis devotumque caput vilis ceu mater alebam?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권356)
nam omnes matres, hoc est mulieres nobiles, in Sicilia remansisse dixit, excepta Euryali matre, de qua legimus quae te sola puer multis e matribus ausa persequitur?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 352)
sed magni interest quos quisque audiat cotidie domi, quibuscum loquatur a puero, quem ad modum patres, paedagogi, matres etiam loquantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 58장 1:3)
dum monet, aptat opus puero, monstratque moveri, erudit infirmas ut sua mater aves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:55)
Hic matres miseraeque nurus, hic cara sororum pectora maerentum puerique parentibus orbi dirum exsecrantur bellum Turnique hymenaeos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 8:6)
At cantu commotae Erebi de sedibus imis umbrae ibant tenues simulacraque luce carentum, quam multa in foliis avium se milia condunt vesper ubi aut hibernus agit de montibus imber, matres atque viri defunctaque corpora vita magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae, impositique rogis iuvenes ante ora parentum, quos circum limus niger et deformis harundo Cocyti tardaque palus inamabilis unda alligat et noviens Styx interfusa coercet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 18:9)
poscunt fata senes, ardet palletque iuventus, atria femineis trepidant ululata querellis, flent pueri et flendi nequeunt cognoscere causas attoniti et tantum matrum lamenta trementes, illas cogit amor, nec habent extrema pudorem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권248)
fratrem, Meleagre, matris impius m actas morerisque dextra matris iratae, meruere cuncti morte quod crimen tener expiavit Herculi magno puer inrepertus, raptus, heu, tutas puer inter undas, ite nunc, fortes, perarate pontum fonte timendo.
(세네카, 메데아 10:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION