라틴어 문장 검색

Contraxit hanc dum assidet Iuniae virgini, sponte primum - est enim affinis -, deinde etiam ex auctoritate pontificum.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 1:2)
Volo enim eum, qui sit vere liberalis, tribuere patriae propinquis, affinibus amicis, sed amicis dico pauperibus, non ut isti qui iis potissimum donant, qui donare maxime possunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 30 1:3)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Difficile est, domine, exprimere verbis, quantam perceperim laetitiam, quod et mihi et socrui meae praestitisti, ut affinem eius Caelium Clementem in hanc provinciam transferres.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 511)
hanc probat et primo dilectam semper ab aevo est inter comites Marcia censa suas, inque suis habuit matertera Caesaris ante:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 249)
ius aliquod faciunt adfinia vincula nobis, quae semper maneant inlabefacta precor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 84)
nam tibi quae coniunx, eadem mihi filia paene est, et quae te generum, me vocat illa virum, ei mihi, si lectis vultum tu versibus istis ducis et adfinem te pudet esse meum!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 85)
"matertera Bacchi?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권338)
"nupta fuit quondam matertera Caesaris illi."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권524)
Aut Iovis infesti telo feriare trisulco , Ut satus Hipponoo , Dexionesque pater , Ut soror Autonoes , ut cui matertera Maia , Ut temere optatos qui male rexit equos ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 22:2)
Ut qui Theseae fallacia vela carinae Vidit , ut Iliaca missus ab arce puer , Ut teneri nutrix , eadem matertera , Bacchi , Ut cui causa necis serra reperta fuit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 23:5)
tu tantum fida sorori esse velis prolisque meae matertera dici.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:18)
Furtim illum primis Ino matertera cuuis educat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 32:1)
Saucius ille tamen "fer opem, matertera" dixit "Autonoe!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 63:7)
Tum vero totis Bacchi memorabile Thebis numen erat, magnasque novi matertera vires narrat ubique dei, de totque sororibus expers una doloris erat, nisi quem fecere sorores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 39:1)
Hegio his est cognatus proximus, Affinis nobis, pauper:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 8105)

SEARCH

MENU NAVIGATION