라틴어 문장 검색

Acmen Septimius suos amores tenens in gremio "mea," inquit, "Acme, ni te perdite amo atque amare porro omnes sum adsidue paratus annos quantum qui pote plurimum perire, solus in Libya Indiaque tosta caesio veniam obvius leoni.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 451)
tu fero iuveni in manus floridam ipse puellulam dedis a gremio suae matris, o Hymenaee Hymen, o Hymen Hymenaee.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6110)
Torquatus volo parvulus matris e gremio suae porrigens teneras manus dulce rideat ad patrem semihiante labello.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6180)
at certe semper amabo, semper maesta tua carmina morte canam, qualia sub densis ramorum concinit umbris Daulias absumpti fata gemens Ityli, - sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto haec expressa tibi carmina Battiadae, ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis effluxisse meo forte putes animo, ut missum sponsi furtivo munere malum procurrit casto virginis e gremio, quod miserae oblitae molli sub veste locatum, dum adventu matris prosilit, excutitur;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 654)
abiunctae paulo ante comae mea fata sorores lugebant, cum se Memnonis Aethiopis unigena impellens nutantibus aera pennis obtulit Arsinoes elocridicos ales equus, isque per aetherias me tollens avolat umbras et Veneris casto conlocat in gremio.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 6624)
" egregium narras mira pietate parentem, qui ipse sui gnati minxerit in gremium.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 6713)
aut nihil aut paulo cui tum concedere digna lux mea se nostrum contulit in gremium, quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido fulgebat crocina candidus in tunica.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b21)
nec tamen illa mihi dextra deducta paterna fragrantem Assyrio venit odore domum, sed furtiva dedit mira munuscula nocte ipsius ex ipso dempta viri gremio.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b25)
omnis nanque divina lex duorum Testamentorum gremio continetur;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 13:11)
in quo quidem gremio reperire non possum temporalium sollicitudinem sive curam sacerdotio primo vel novissimo commendatam fuisse. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 13:12)
Nam quemadmodum cantio est gremium totius sententie, sic stantia totam artem ingremiat;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 132:2)
Canadae incolae exercitum ex vastae gremio solitudinis cmergere valde stupebant;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.37)
Ille inter minaces saeculi fluctus in tuto insulae, hoc est ecclesiae gremio, sedens ad exemplum Iohannis librum forte iam devorat, ego in scelerum meorum sepulchro iacens et peccatorum vinculis conligatus dominicum de cvangelio expecto clamorem:
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 3:5)
"Piget dicere, quot cotidie virgines ruant, quantas de suo gremio mater perdat ecclesia, supra quot sidera superbus inimicus ponat thronum suum, quot petras excavet et habitet coluber in foraminibus earum."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:34)
Adducunt maria, quos in gremio suo terra suscipiat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 10:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION