라틴어 문장 검색

Altera autem die orta, Baldewinus sollicitus ac pervigil, intelligens Turcos jam matutinos adesse, in quamdam planitiem post tergum relictam totum fidelium reduxit exercitum, ac si fugam iniisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:7)
Conradus vero, miles imperterritus, videns bellum ingravescere, et Longobardos deficere ac fugam inire, repente advolans, cum sua acie irrupit, Turcos expugnans et dissipans a [0614A] prima hora diei usque post meridiem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 32:4)
sed quomodo Tankradus, cum eis tam matutino [0649C] praelio conflixisset, penitus ignorabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 90:2)
In hac ergo idem Eustachius cum electis manens tironibus, Tyrios mane, meridie, vespere per urbem gradientes omni genere jaculorum alios [0698D] interimebant, alios vulnerabant, per turres, moenia et omnia urbis loca speculantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:3)
et animam efflictam repleveris,orietur in tenebris lux tua, et tenebre tue erunt sicut meridies.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 53:2)
Nam vulgo dicitur, "Qui habet malum vicinum habet malum matutinum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 52:10)
"Cum effuderis animam tuam esurienti, et animam afflictam repleveris,orietur in tenebris lux tua, et tenebre tue erunt sicut meridies.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 17:5)
"Cum effuderis animam tuam esurienti, et animam afflicatam repleveris, orieturin tenebris lux tua, et tenebre tue erunt sicut meridies.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 19:2)
--Fili, ne sit gallus vigilantior te, qui in matutinis vigilat, et tu dormis.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 14:3)
Ob quae Alamanni sublatis animis ferocius incedentes secuto die prope munimenta Romana, adimente matutina nebula lucem, strictis mucronibus discurrebant, frendendo minas tumidas intentantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 9:1)
Iam dies in meridiem vergit, lassitudine nos itineris fatigatos, scrupulosi tramites excipient et obscuri, nox senescente luna nullis sideribus adiuvanda, terrae protinus aestu flagrantes, nullis aquarum subsidiis fultae;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 11:1)
Et quoniam augebat iras militum scelestum facinus perfugae, quasi decurrentes in planum, ita iaculantes diversa missilia lacertis fortibus incumbebant, ut vergente in meridiem die, gentes acri repulsa disiectae, lacrimantes complurium mortes, tentoria repeterent vulnerum metu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 5장 8:1)
Eodem tempore per Eoos tractus caelum subtextum caligine cernebatur obscura, et a primo aurorae exortu ad usque meridiem, intermicabant iugiter stellae;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 1:1)
Adventans itaque rex cum per optimates suos propius admissos, pacatiore colloquio flectere defensores ad suum non potuisset arbitrium, quieti diem integrum dedit, et matutinae lucis exordio, signo per flammeum erecto vexillum, circumvaditur civitas a quibusdam vehentibus scalas, aliis componentibus machinas, plerisque obiectu vinearum pluteorumque tectis, iter ad fundamenta parietum quaerentibus subvertenda.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 6장 3:1)
qua meridiem spectant ad usque Indiam porrectos et Gangen.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 64:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION