라틴어 문장 검색

Sed in maxilla illud quoque adiciendum est, quod umidus cibus diu adsumendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 6:1)
Atque etiam cum tempus processit, in lagano similibusque aliis perseuerandum est neque quicquam edendum duri, donec ex toto maxillam callus firmarit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 6:2)
Maxilla uero et uertebra omnesque articuli, cum ualidis neruis conprendantur, excidunt aut ui expulsi, aut aliquo casu neruis uel ruptis uel infirmatis, faciliusque in pueris et adulescentulis quam in robustioribus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 3:1)
Caput enim numquam * * compellitur, neque in spina uertebra, neque ea maxilla, quae, utraque parte prolapsa, antequam reponeretur, inflammationem mouit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 4:4)
Maxilla in priorem partem propellitur, sed modo altera parte, modo utraque.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 12장 1:1)
Vbi uehementer maxilla adprehensa est, si una parte procidit, concutiendum mentum et ad guttur adducendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 12장 3:1)
Tum simul et caput adprehendendum, et excitato mento maxilla in suam sedem conpellenda, et os eius conprimendum est sic, ut omnia paene uno momento fiant.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 12장 3:2)
Sin utraque parte prolapsa est, eadem omnia eadem facienda, sed aequaliter retro maxilla agenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 12장 4:1)
Calefacit autem unctio, aqua salsa, magisque si calida est, omnia salsa, amara, carnosa, si post cibum est, balneum, vinum austerum.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 27:1)
Si lassitudinis etiam sensus in febre est, vel in maxillis, vel in articulis aliquid abscedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 32:1)
corpus id, quod minime tenue, maximeque lati pectoris atque setosi est, cujusque cartilago exigua et carnosa est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 6:6)
Vesica autem in ipso sinu nervosa et duplex, cervice plena atque carnosa, jungitur per venas cum intestino, eoque osse, quod pubi subest:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 11:1)
Si per haec parum proficitur, ultimum est incidere satis altis plagis sub ipsis maxillis supra collum, et in palato citra uvam, vel eas venas, quae sub lingua sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 3:4)
accedit maxillarum quaedam resolutio.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 1:14)
interdum simul quaedam carnosa descendunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION