라틴어 문장 검색

et quidam medici saeculi nostri sub auctore, ut ipsi uideri uolunt, Themisone contendunt nullius causae notitiam quicquam ad curationes pertinere;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 54:3)
quid autem conpressum corpus resoluat, quid solutum teneat, si a ratione tractum est, rationalis est medicus;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 63:3)
Ergo etiam ingeniosissimus saeculi nostri medicus, quem nuper uidimus, Cassius febricitanti cuidam et magna siti adfecto, cum post ebrietatem eum premi coepisse cognosset, aquam frigidam ingessit;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 69:2)
Quod auxilium medicus opportune prouidit non ex eo, quod aut adstrictum corpus erat aut fluebat, sed ex ea causa, quae ante praecesserat.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 70:1)
Quin etiam uir iure magni nominis Democritus ne finitae quidem uitae satis certas notas esse proposuit, quibus medici credidissent:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 14:1)
Sed id periculose fit, meliusque quiete eiusmodi impetus sustinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 15장 2:1)
ibi et deliberationi et mutationi remediorum tempus patet, adeo ut raro, si inter initia medicus accessit, obsequens aeger sine illius uitio pereat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 1장 4:5)
At ubi id genus tertianae est, quod emitritaeon medici appellant, magna cura opus est, ne id fallat:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 8장 1:1)
Ille enim cum summa diligentia non medici tantummodo, sed etiam regis custodiretur, tamen malagmata sua deuorando bibendoque suam urinam in exitium se praecipitauit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 3:5)
Diutius saepe et periculosius tabes eos male habet, quos inuasit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 1:1)
Quod si non, quo die primum incidit, medicus accessit, sed is, qui cadere consueuit, ei traditus est, protinus eo genere uictus adhibito, qui supra conprehensus est, expectandus est dies, quo prolabatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 4:4)
Cum ex toto uero conualuerit, periculose uitae genus subito mutabit et inordinate aget.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 32장 2:3)
In his autem ante omnia scire medicus debet, quae insanabilia sint, quae difficilem curationem habeant, quae promptiorem.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 3:1)
Cognoui tamen medicos, qui a scorpione ictis nihil aliud quam ex bracchio sanguinem miserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 14:3)
Facile autem recognitis omnibus, quae medici prodiderunt, apparere cuilibet potest, uix ullum ex is, quae supra conprehensa sunt, oculi uitium esse, quod non simplicibus quoque et promptis remediis summoueri possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 71:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION