라틴어 문장 검색

Quo non contentus, magister peditum ignavus et gloriarum Iuliani pervicax obtrectator, sciens se id contra utilitatem Romanae rei iussisse - hoc enim cum argueretur, Cella confessus est - relatione fefellit Constantium, finxitque hos eosdem tribunos, ad sollicitandos milites quos duxerat per speciem venisse negotii publici;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 7:1)
Atque ipsum spiritum reprimentes, cum prope venissent, conferti valido cursu, quibusdam stationariis interfectis, exteriores castrorum vigiles (ut in nullo tali metu) sopitos obtruncant, et supervenire ipsi regiae (si prosperior iuvisset eventus) occulte meditabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 7:2)
Visoque imperatore ex alto suggestu, iam sermonem parante lenissimum, meditanteque alloqui velut morigeros iam futuros, quidam ex illis, furore percitus truci, calceo suo in tribunal contorto, Marha marha (quod est apud eos signum bellicum) exclamavit, eumque secuta incondita multitudo, vexillo elato repente barbarico, ululans ferum, in ipsum principem ferebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 10:1)
Et prorsus ita res agebatur, quasi Clarum, Dodonaeas arbores, et effata Delphorum olim sollemnia, in imperatoris exitium sollicitaverint multi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 15:1)
Qui cum mature prope oppidum Sanctionem venisset, longe visus a barbaris, qui iam certamina meditantes, sese per valles abdiderant, hortatusque milites licet numero impares, cupidine tamen pugnandi vehementius irritatos, aggreditur inconsulte Germanos, interque dimicandi exordia, ipse concidit omnium primus, cuius interitu erecta barbarorum fiducia, Romanisque ad ducis vindictam accensis, certamen committitur obstinatum, et urgente magnitudinis mole, disiecti sunt nostri occisis paucis et vulneratis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 3장 3:1)
Quibus tam maculosis accessere flagitia disciplinae castrensis, cum miles cantilenas meditaretur, pro iubilo molliores:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 6:1)
Dum haec in Oriente volubiles fatorum explicant sortes, Apronianus regens urbem aeternam, iudex integer et severus, inter curarum praecipua, quibus haec praefectura saepe sollicitatur, id primum opera curabat enixa, ut veneficos (qui ) captos postque agitatas quaestiones nocuisse quibusdam apertissime confutatos, indicatis consciis morte multaret, atque ita paucorum discrimine reliquos (siqui laterent), formidine parium exturbaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 3장 1:1)
Divitenses, Tungricanosque Iuniores, ad procinctum urgentem per Thracias inter alios celerare dispositos, et Constantinopoli moraturos sollemniter biduum, per quosdam ex eisdem numeris notos sollicitare properans (quia cum omnibus loqui, periculosum erat et arduum), fidem paucorum elegit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 12:2)
Sed dum haec cogitantur in cassum, imperator remediis multiplicibus recreatus, vixque se mortis periculo contemplans extractum, Gratianum filium suum, adulto iam proximum, insignibus principatus ornare meditabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 4:1)
Et quia temptatus aliquotiens, nullo genere potuit superari vel prodi, fraude citerioris vitae ministri, studio sollicitante nostrorum, occubuit, cuius post necem aliquatenus hostiles torpuere discursus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 4:1)
Et primo per artes fallendo diversas, nationem hominum potentem dispendiis levibus afflictabat, sollicitans quosdam optimatum et satrapas, alios excursibus occupans improvisis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 2:1)
dein quod nanctus hominem Sardum, quem ipse postea per dolosas fallacias interemit, ut circumtulit rumor, eliciendi animulas noxias, et praesagia sollicitare larvarum, perquam gnarum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 7:2)
Huic successit Hemonensis Simplicius, Maximini consiliarius ex grammatico, per administrationem nec erectus nec tumidus sed obliquo aspectu terribilis, qui compositis ad modestiam verbis acerba meditabatur in multos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 45:1)
Multa tamen clam palamque circumspiciens, crescente flatu cupiditatis immensae, exsules sollicitabat et milites, pro temporis captu ausorum illecebrosas pollicendo mercedes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 3장 5:1)
Et ob haec trusus in carcerem, dum consultus super eo, quid conveniret agi, decerneret imperator, sollicitatis (ut dabatur opinari) custodibus, in urbem Romam abierat profugus, ibique delitescens, fatali lege discessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION