라틴어 문장 검색

Sarracenorum autem cohortibus sic atroci caede perterritis, et aliis ad mare fugam meditantibus, aliis ad pomaria, plurimis vero portam Ascalonis intrare quaerentibus, universi victores Christianorum diffusi sunt per tentoria gentilium, alii rapientes pretiosam purpuram, alii vestes et vasa [0561B] argentea plurimamque massam utriusque metalli pretiosioris, alii camelos, mulos, equos, dromedarios cum asinis fortissimis;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 94:7)
Dux itaque cernens sic suos audacissimos milites gravi interitu et ruina corruisse, alios exstinctos et combustos, alios enervatos, et omne opus machinae celeri strage et edaci flamma consumptum, ac plurimos Christianae societatis animo deficere fugamque meditari, moestus et dolens, universos desperatos revocare coepit ad assultum urbis, ad interitum adversariorum, ad firmandam obsidionem, [0570D] dicens: Ah!
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 8:4)
- Perquisitis rebus defuncti fratris, a viris fortibus tentare fortia suadetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 74:3)
Erat his diebus regina et uxor Baldewini in ipsa civitate Japhet, quae etiam terroribus attonita et dolore mortis dilectissimi regis, pariter fugam cum caeteris meditabatur inire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 16:5)
nam sic foederati utrinque et amici sub jurejurando facti, non solum ipsum Solymanum qui sic adversum te extollitur et inflatur, et te calumniari meditatur, in virtute tua et nostra facile expugnabimus, terram vero, quam possidet, eo expugnato et expulso, subjugabimus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 70:14)
Nunc autem velut homo cautus et gnarus bellicae artis, ut Turcorum superbiam et virtutem intellexit defluxisse, et nihil praeter fugam meditari, Christianorum vero victrices aquilas cum magna vociferatione insequi plurimum gavisus est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 90:3)
Ait enim Cassiodorus, "Indigentiam iuste fugimusque suadet excessus."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 61:11)
Os justi meditabitur sapientiam, lingua ejus loquetur judicium, id estveritatem vel sententiam veram.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 33:9)
Suadet enim Salomo:
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 56:29)
Nam aliquasimplicitate narranda, aliqua auctoritate suadenda, alia cum indignationedeprimenda, alia miseratione flectenda, ita ut vox et oratio semper suæcausæ conveniant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 87:10)
"Indigentiamjuste fugimus, quæ suadet excessus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 254:20)
Fili, si fueris in via cum aliquosocio, dilige eum sicut te ipsum et non mediteris aliquem decipere, neet tu decipiaris, veluti duobus contigit burgensibus et rustico.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 121:3)
sapientes enim consiliarii ex rationibus certis suadent aliquid utiliter esse faciendum, quod tamen inferiores propter adversos casis obviantes dissuadent, et tunc solvitur lex consilii sapientum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 9:4)
Quin etiam in noctibus sincerius cogitamus, et tunc melius quae movent, corde meditamur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 5:7)
Et hic quidem positi, meditando, legendo, quaerendo copulemur Deo, cognoscamus eum ut possumus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION