라틴어 문장 검색

cibum modicum, deinde potiones meracas adsumere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장41)
Inde proximus cibus mediocris utilior est isque esse debet cum pane hesterno, vino austero meraco et carne assa cibisque omnibus quam siccissimis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장98)
Vinum dilutius pueris, senibus meracius:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장121)
Hieme plus esse convenit, minus sed meracius bibere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장128)
Cibo vero iam paulo pleniore uti licet, minus sed meracius bibere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장145)
At qui tarde concocunt, et quorum ideo praecordia inflantur, quive propter ardorem aliquem noctu sitire consuerunt, ante quam conquiescant duos tresve cyathos per tenuem fistulam bibant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장9)
27. At calfaciunt piper, sal, caro omnis iurulenta, alium, cepa, ficus aridae, salsamentum, vinum, et quo meracius est, eo magis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 27장1)
item mel coctum, pira inmatura, sorva, magisque ea, quae torminalia nominantur, mala Cotonea et Punica, oleae vel albae vel permaturae, murta, palmulae, purpurae, murices, vinum resinatum vel asperum, item meracum, acetum, mulsum quod infervuit, item defrutum, passum, aqua vel tepida vel praefrigida, dura, id est ea, quae tarde putrescit, ideoque pluvia potissimum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 30장7)
ita celerius eum desinere sitire, qui non bibit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장5)
Sed in hoc maturius quam in aliis morbis ducere in balineum opus est, vinum calidum et meracius dare, et omnia glutinosa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장5)
Postero tertioque die abstineri, aqua tantummodo calida, si sitiet, adsumpta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장7)
Insequentibus diebus et is et vinum meracius quidem, sed non ita multum dari debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장88)
Potui quidem aptissimum est vinum frigidum, vel certe bene calidum meracum, potissimum Raeticum vel Allobrogicum aliudve, quod et austerum et resina conditum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장48)
si levata tussis est, leni lectione uti, iamque et acres cibos et vinum meracius adsumere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장19)
cibis uti, sed ventrem contrahentibus, vino non multo meraco.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION