라틴어 문장 검색

Ut vero Mercurius sol probetur, superius edocta suffragio sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 7:1)
Praeter hoc quoque simulachra Mercurii pennatis alis adornantur, quae res monstrat solis velocitatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 8:1)
Nam quia mentis potentem Mercurium credimus, appellatumque ita intellegimus ἀπὸ τοῦ ἑρμηνεύειν, et sol mundi mens est, summa autem est velocitas mentis, ut ait Homerus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 9:1)
— ὡσεὶ πτερὸν ἠὲ νόημα· ideo pennis Mercurius quasi ipsa natura solis ornatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 9:2)
Eadem circa Mercurium sub alia fabula fictio est, cum inter superos et inferos deos administer ac nuntius aestimatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 11:1)
Is ergo ambitus caeli stellarum luminibus ornatus tunc aestimatur enectus a Mercurio, cum sol diurno tempore obscurando sidera veluti enecat, vi luminis sui conspectum eorum auferendo mortalibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 13:4)
Pleraque etiam simulachra Mercurii quadrato statu figurantur solo capite insignita et virilibus erectis:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 14:1)
Quattuor latera eadem ratione finguntur qua et tetrachordum Mercurio creditur attributum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 15:1)
Nam Statius Tullianus de vocabulis rerum libro primo ait dixisse Callimachum Tuscos Camillum appellare Mercurium, quo vocabulo significant praeministrum deorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 6:1)
Non esset Pollux si tibi, Castor eras.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVIII6)
Omnia, Castor, emis:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCVIII1)
Ipse suo cedet nunc tibi Castor equo.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXI7)
Ludere Mercurio cum Ganymede licet.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXV6)
Dat faciem Pollux Hiero, dat Castor Asylo, Atque in utroque nitet Tyndaris ore soror.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, CIII3)
Maiae Mercurium creastis Idus, Augustis redit Idibus Diana, Octobres Maro consecravit Idus.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXVII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION