라틴어 문장 검색

Necessarium est itaque foeditatem eius ac feritatem coarguere et ante oculos ponere quantum monstri sit homo in hominem furens quantoque impetu ruat non sine pernicie sua perniciosus et ea deprimens, quae mergi nisi cum mergente non possunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 16:1)
Viden ut laudis conscia virtus non Lethaeos horreat amnes?
(세네카, Hercules Oetaeus 18:1)
vivunt fortes nec Lethaeos saeva per amnes vos fata trahent, sed cum summas exiget horas consumpta dies, iter ad superos gloria pandet.
(세네카, Hercules Oetaeus 28:33)
nigro bidentes vellere atque atrae boves intro trahuntur, flamma praedatur dapes, vivumque trepidat igne ferali pecus, vocat inde manes teque qui manes regis " et obsidentem claustra Lethaei lacus, carmenque magicum volvit et rabido minax decantat ore quicquid aut placat leves aut cogit umbras;
(세네카, 오이디푸스 7:25)
teneri crede Lethaeo abditum Thesea profundo et ferre perpetuam Styga:
(세네카, 파이드라 2:34)
ades atque inertem dexteram introrsus preme magisque merge:
(세네카, Phoenissae 176:1)
tenebrasque mergis rupta et ingenti via
(세네카, Thyestes 1030:1)
et putat mergi sua posse pauper
(세네카, Thyestes 599:1)
lateri uestis adusta fuit, et solitum digito beryllon adederat ignis, summaque Lethaeus triuerat ora liquor.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 75)
"luce iubent leges Lethaea ad stagna reuerti:"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 753)
noverat effigies generosique ardua Blaesi ora puer, dum saepe domi nova serta ligantem te videt et similes tergentem pectore ceras, hunc ubi Lethaei lustrantem gurgitis oras Ausonios inter proceres seriemque Quirini adgnovit, timide primum vestigia iungit accessu tacito summosque lacessit amictus, inde magis sequitur;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus86)
te praeside noscat, unde paludosi fecunda licentia Nili, cur vada desidant et ripa coerceat undas Cecropio stagnata luto, cur invida Memphis, curve Therapnaei lasciviat ora Canopi, cur servet Pharias Lethaeus ianitor aras, vilia cur magnos aequent animalia divos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri34)
- nigrasque putat properasse sorores, exsultent placidi Lethaea ad flumina manes, Elysiae gaudete domus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum8)
tu largus Eoa germina, tu messes Cilicumque Arabumque superbas merge rogis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum12)
longi tu sola laboris conscia, cumque tuis crevit mea Thebais annis, qualem te nuper Stygias prope raptus ad umbras, cum iam Lethaeos audirem comminus amnes, aspexi, tenuique oculos iam morte cadentes, scilicet exhausti Lachesis mihi tempora fati te tantum miserata dedit, superique potentes invidiam timuere tuam.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 15)

SEARCH

MENU NAVIGATION