라틴어 문장 검색

parcat tunicis licet atque lacernis, curatoris eget qui navem mercibus implet ad summum latus et tabula distinguitur unda, cum sit causa mali tanti et discriminis huius concisum argentum in titulos faciesque minutas.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV101)
nundinae sunt paganorum itemque rusticorum, quibus conveniunt negotiis propriis vel mercibus provisuri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 6:4)
Testatur unum varietas pratorum quae depascuntur, quibus herbae sunt amarae pariter et dulces, aliae sucum calidum aliae frigidum nutrientes, ut nulla culina possit tam diversa condire quam in herbis natura variavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 7:2)
Terra suis contenta bonis, non indiga mercis Aut Iovis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:69)
quis rubri stagna profundi, Aut Arabum portus mercis mutator Eoae, Magne, petet, quem non tumuli venerabile saxum, Et cinis in summis forsan turbatus arenis Advertet, manesque tuos placare iuvabit, Et Casio praeferre Iovi?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:16)
inde petuntur Huc Libycae mortes, et fecimus Aspida mercem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:47)
Sed si nec focus est nudi nec sponda grabati Nec curtus Chiones Antiopesve calix, Cerea si pendet lumbis et scripta lacerna Dimidiasque nates Gallica paeda tegit, Pasceris et nigrae solo nidore culinae Et bibis inmundam cum cane pronus aquam:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCII4)
Festina tibi vindicem parare, Ne nigram cito raptus in culinam Cordylas madida tegas papyro Vel turis piperisve sis cucullus.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, II2)
Dispensatorem fallax spoliabit amica, Mercibus extructas obruet unda rates.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLII3)
Sic est, captus es unctiore mensa Et maior rapuit canem culina.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLIV4)
Desine iam nostram, precor, observare culinam, Atque aliquando meus det tibi verba cocus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, L4)
Pinguescant madido laeti nidore penates Flagret et exciso festa culina iugo.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXVII2)
Alget adhuc nudo clusa culina foco.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXVII7)
Hanc aliquis faciem nigra violare culina Sustinet, has uncto polluit igne comas?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXVI2)
Nec turba cessat entheata Bellonae, Nec fasciato naufragus loquax trunco, A matre doctus nec rogare Iudaeus, Nec sulphuratae lippus institor mercis.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LVII5)

SEARCH

MENU NAVIGATION