라틴어 문장 검색

nunc ille ripam celeris Alphei legit, nunc nemoris alti densa metatur loca, ubi Lerna puro gelida perlucet vado, sedesque mutas:
(세네카, 파이드라 7:8)
ultra Getas metatur et Parthos ager;
(세네카, Thyestes 473:1)
et ut te metato spatio castrorum Serdica vidit, obsidione premis, quae te sic tempore multo in vallo positum stupuit, quod miles in agros nec licitis nec furtivis excursibus ibat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 120)
2 quamquam in pectoribus earundem ita sibi sit genuina sanctitas peculiare metata domicilium, ut, si quid secus viantibus accidisset, laetaturae fuerint quoddam se pro martyre tolerasse martyrium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apollinari suo salutem 2:4)
hic semper amori ludus erat, patriae non tantum ubi laudis obiret sacra, sed alternis Alpheon utrumque solebat metari ripis et, qua latissima distant, non umquam merso transmittere flumina disco.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권260)
Perfugere ad inferiorem, se ipsum est tradere.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 530)
eo ex finitimis populis turba omnis, sine discrimine liber an servus esset, avida novarum rerum perfugit, idque primum ad coeptam magnitudinem roboris fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 91:1)
Feretri inquit, haec tibi victor Romulus rex regia arma fero, templumque his regionibus quas modo animo metatus sum dedico sedem opimis spoliis, quae regibus ducibusque hostium caesis me auctorem sequentes posteri ferent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 116:1)
iam Tarquinii ad Lartem Porsinnam, Clusinum regem, perfugerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 88:2)
colonorum pars maxima incolumis, quia nocte proditione oppidum captum liberam per aversa urbis fugam dederat, Romam perfugere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 337:1)
maxima tamen pars incolumis Veios perfugit, unde non modo praesidii quicquam sed ne nuntius quidem cladis Romam est missus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 423:1)
ad bella nova priore anno destinata Falisci quoque hostes exorti duplici crimine, quod et cum Tarquiniensibus iuventus eorum militaverat et eos qui Falerios perfugerant cum male pugnatum est, repetentibus fetialibus Romanis non reddiderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 159:1)
tota deinde iam vincere acie Romanus et omisso certamine caedi capique Samnites, nisi qui Maleventum, cui nunc urbi Beneventum nomen est, perfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 398:1)
nobilitas equitesque Bovianum perfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 605:2)
id quoque dubium est, legati ad expostulandum missi ad Boios violati sint, an in triumviros agrum metantes impetus sit factus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 244:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION