라틴어 문장 검색

metus hos regni, spes excitat illos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:35)
Vtilitatis coniectura movetur, si illud quod arguitur aut spe bonorum aut malorum metu fecisse dicitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 32장 2:2)
permulti enim ad me detulerunt, quom magnus Antiochiae metus esset et magna spes in me atque in exercitu meo, solitum dicere quidvis se perpeti malle quam videri eguisse auxilio meo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 17 7:4)
eos vero, qui meam auctoritatem et multo magis vestram fidem secuti nec ulla spe decipi nec ullo metu terreri potuerunt, ut commendatos vobis habeatis petendum videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 8 10:4)
ture etiam ducibus parvoque sacello inpertitus honos, quem dum metus aut amor aut spes adcumulant, longum miseris processit in aevum mos patrius:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권62)
proxima est ex causis probatio, in quibus haec maxime spectantur, ira, odium, metus, cupiditas, spes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 105:2)
Si animus fortuita contempsit, si se supra metus sustulit nec avida spe infinita complectitur, sed didicit a se petere divitias ;
(세네카, 행복론, Liber VII 8:1)
siquidem meliores fieri coguntur qui eis credunt, metu aeterni supplicii et spe aeterni refrigerii.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 49장 2:3)
Haec et alia, quae uiderat, idem uir Domini, non omnibus passim desidiosis ac uitae suae incuriosis referre uolebat, sed illis solummodo, qui uel tormentorum metu perterriti, uel spe gaudiorum perennium delectati, profectum pietatis ex eius uerbis haurire uolebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 4:10)
sub adventum Romani exercitus seu ad metum virium seu ad spem veniae cum dedidissent sese, ad ea recipienda oppida, quae Athamanes occupaverant, uno agmine ierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 159:1)
iam Oceanus cruento aspectu, dilabente aestu humanorum corporum effigies relictae, ut Britannis ad spem, ita veteranis ad metum trahebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장4)
tum socios maestique metum solatur ivli intellegimus hos spe singularis certaminis pro ducis salute esse turbatos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1101)
fac timeat speretque simul, quotiensque remittes, spesque magis veniat certa minorque metus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 96:2)
si paulum valetudo titubavit, non spem hominum excitari, sed metum ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 118:2)
spes immanis urbibus errant trepidique metus.
(세네카, Hercules Furens 2:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION