라틴어 문장 검색

Quod etiam coniector quidam et interpres portentorum non inscite respondisse dicitur ei, qui quondam ad eum rettulisset quasi ostentum, quod anguis domi vectem circumiectus fuisset:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 90:2)
quid inscitius autem est quam mentes mortalium falsis et mendacibus visis concitare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 189:7)
"Democritus tamen non inscite nugatur, ut physicus, quo genere nihil adrogantius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 43:1)
Quod etiam coniector quidam et interpres portentorum non inscite respondisse dicitur ei, qui quondam ad eum retulisset quasi ostentum, quod anguis domi vectem circumiectus fuisset:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 90:1)
quid inscitius autem est quam mentes mortalium falsis et mendacibus visis concitare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 189:7)
videsne consulatum illum nostrum, quem Curio antea ἀποθέωσιν vocabat, si hic factus erit, fabam mimum futurum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 27:10)
sin minus, populi ἐπισημασίαν et mimorum dicta perscribito.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 3 4:8)
neque tamen dubito quin tu in illo cubiculo tuo, ex quo tibi Stabianum perforasti et patefecisti sinum, per eos dies matutina tempora lectiunculis consumpseris, cum illi interea, qui te istic reliquerunt, spectarent communis mimos semisomni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 1 1:4)
nunc venio ad iocationes tuas, quoniam tu secundum Oenomaum Acci non, ut olim solebat, Atellanam sed, ut nunc fit, mimum introduxisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 16 8:1)
non inscite tamen dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 47:4)
Itaque non inscite Heracleotes Dionysius ad ea disputat, quae apud Homerum Achilles queritur hoc, ut opinor, modo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 18:8)
. . . Atque ipse etiam taeterrima voice de Laserpiciario mimo canticum extorsit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 35:7)
Grex agit in scaena mimum:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 80:18)
Nam nummos in praesentem usum deum matrem pro fide sua reddituram . . . Quid ergo inquit Eumolpus cessamus mimum componere?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:5)
nam et comoedias audio et specto mimos et lyricos lego et Sotadicos intellego;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION