라틴어 문장 검색

Sed ut per se non sufficit, ita ceteris adiunctum testimonii loco ducitur, si inimicus, si minatus ante, si eodem in loco fuit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 87:1)
nam gestum poculum poscentis aut verbera minantis numerum quingentorum flexo pollice efficientis, quae sunt a quibusdam scriptoribus notata, ne in rusticis quidem vidi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 264:1)
Cui cum minus gratus esset, quia inopia minus largiri poterat, repente glorians maria montisque polliceri coepit et minari interdum ferro, ni sibi obnoxia foret, postremo ferocius agitare, quam solitus erat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 23장5)
Primus et ire viam et fluvios temptare minantis Audet et ignoto sese committere ponti, Nec vanos horret strepitus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 68:2)
abripite, famuli, monstrum et avectam procul ultra Mycenas ultimo in regni angulo vincite saeptam nocte tenebrosi specus, ut inquietam virginem carcer domet.
(세네카, 아가멤논 18:10)
Hoc scio nostros fugisse maiores, hoc illum Aelium Tuberonem cuius paupertas uirtus fuit, hoc Fabricium Samnitium non accipientem munera, hoc ceteros patres nostros, quos apud aratra ipsa minantes pecora sua circumsteterunt lictores.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 8:3)
cum illos correctos putauerit, me satis minatum abdicabit.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 28:4)
instat ante denuntiationibus quam tormentis tyrannus et minando torquet:
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 3:3)
Minatus sum non ut filiis metum inponerem, sed ut populo satisfacerem.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Fratres pancratiastae.22)
ardet felle siccato iecur totumque lentus sanguinem avexit vapor, primam cutem consumpsit, hinc aditum nefas in membra fecit, abstulit pestis latus.
(세네카, Hercules Oetaeus 18:9)
regium imperium pati aliquando discat, vade veloci fuga monstrumque saevum horribile iamdudum avehe.
(세네카, 메데아 4:27)
tuum quoque ipsa corpus hinc mecum aveham.
(세네카, 메데아 14:50)
Tot caesa milia, nihil ex tanta acie relictum minanti nisi quod uix fugientem sequi possit;
(세네카, Suasoriae, Deliberant Athenienses an tropaea Persica tollant, Xerse minante rediturum se nisi tollerentur. 1:3)
consorte nostri perfidus thalami avehit.
(세네카, Thyestes 241:1)
et Dahae-Parthis equitem minati,
(세네카, Thyestes 616:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION