라틴어 문장 검색

Beatus vero Augustinus quod dicitur de sole et caeteris coelestibus luminaribus, nequaquam refellere audet, sed sibi incertum esse profitetur utrum videlicet quidam rectores spiritus illis insint, per quos etiam vivificentur, et (quod mirabile dictu videtur) dicit etiam se ignorare, utrum haec quoque pertineant ad societatem eorum quos nos Christiani angelos vel coelestes spiritus dicimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:1)
Plato, inquit, procedat in medium, qui tantis equidem saeculis ante puerperium Virginis, ante incarnationem Dei, ante praedictam summae Trinitatis in gentibus veritatem, ineffabiliter unum, tres in divinitate personas, mirabili ingenio, immutabili eloquio quaesivit, invenit, prodidit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 37:3)
Quod autem Claudianus mutuum amorem adinvicem Patris et Filii dixerit, non incongrue animam mundi, id est universorum fidelium vitam, atque salutem, Plato nominavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 37:5)
Hinc non incongrue illud Apostoli consonare videtur, quod perhibet philosophorum quosdam dixisse quod in Deo vivimus, movemur et sumus (Act. XVII, 28), ac si hanc animam mundi ipsum intelligerent Deum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 40:7)
Superiores itaque coeli vel firmamenti partes, beatos hos spiritus vel eorum mansionem intelligimus, quos etiam septem planetarum nomine propter excellentiam claritatis ipsorum, quos spiritualiter divina gratia, quae septiformis dicitur, illuminat, non incongrue designasse videntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:1)
Prius, inquit, coelum factum dicitur, et hoc idem post modum firmamentum vocatur, quia natura angelica, et prius subtilis est in superioribus condita, et post, ne unquam cadere potuisset, mirabilius confirmata.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:7)
Reliquias etiam mundanae animae non incongrue dicit ea, quae ad operationem ejus quam in nobis habet, pertinent;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:7)
Hoc profecto sibyllae vaticinium, ni fallor, maximus ille poetarum nostrorum Virgilius audierat atque intellexerat, cum in quarta Ecloga futurum in proximo sub Augusto Caesare, tempore consulatus Pollionis, mirabilem cujusdam pueri de coelo ad terras mittendi, qui etiam peccata mundi tolleret, et quasi secundum novum in mundo mirabiliter ordinaret, praecineret ortum, admonitus, ut ipsemet ait, Cumaei carminis vaticinio, hoc est sibyllae, quae Cumaea sive Cumana dicitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:1)
Cujus quoque potentiam atque sapientiam universus mundi ornatus annuntiare non cessat ac praedicare, et suo modo laudare, et commendare, ex ipsa sui mirabili compositione ac dispositione.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 3:12)
Quae quidem confessio tanto fortasse gloriam mirabilius atque potentiam Dei praedicat, quanto majori miraculo est habenda, et tanto verior ejus assertio videtur, quanto a doctrina hominum remotior est, et tota suggestioni sancti Spiritus imputanda.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:10)
Unde et verba asinae Balaam, et voces in aere factae sicut de baptizato vel transfigurato Domino legimus, cum aliquid astantibus annuntiaverunt, tanto facilius ad fidem auditores commovebant, quanto mirabiliores omnibus apparebant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:11)
Quae proprie, ut ait Hieronymus, dialecticorum sunt et philosophorum, unde et a sanctis postmodum Patribus, non incongrue liberalium artium studia tanquam sacrae paginae admodum necessaria plurimum commendantur, cum omnino poetica figmenta Christianis interdicantur, non solum quia fallacitate referta sunt, et, os quod mentitur occidit animam (Sap. I, 11), verum etiam quia inanium fabularum cogitationibus, ad desideria turpitudinum quae finguntur alliciunt animam, atque a sacrae lectionis studio nos abducunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 8:8)
XIII. Quam etiam similitudinem si quis ad divinae Trinitatis personas inducere velit, non incongrue fortassis aptare poterit, cum videlicet ex Deo Patre tam Filius quam Spiritus sanctus, et ex Patre simul et Filio simul Spiritus sanctus habeat esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 44:1)
Sicut ergo diversum pro opposito dicitur, ita diverso modo quod est aliter pro opposito modo non incongrue sumitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:13)
Cum autem Spiritum a solo Patre procedere (non enim Evangelium cum a Patre procedere Spiritum dicat solo adjungit quod ipsi apponunt, sed tantummodo a Patre dicit), quaerimus etiam et interrogamus eos cum credant Spiritum sanctum a Patre procedere, utrum credant ipsum a solo Patre procedere, vel non. Quod si sic, et vera sit haec fides, utique ita est quod videlicet a solo Patre ipse procedit, et quod ipsi super hoc sentiunt salubriter doceri seu confiteri, non est incongruum quod non credi sit periculosum, praesertim cum dicat Apostolus:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 53:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION