라틴어 문장 검색

valet ingenio, habet usum, iam pridem in eo genere studi litterarumque versatur, satis facere immortalitati laudum tuarum mirabiliter cupit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 16 5:5)
verum homines notos sumere odiosum est, cum et illud incertum sit velintne ei sese nominari, et nemo vobis magis notus futurus sit quam est hic Eutychus, et certe ad rem nihil intersit utrum hunc ego comicum adulescentem an aliquem ex agro Veienti nominem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 16장 2:4)
Itaque video visum esse non nullis Platonis et Democriti locutionem, etsi absit a versu, tamen quod incitatius feratur et clarissimis verborum luminibus utatur, potius poema putandum quam comicorum poetarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 2:2)
At comicorum senarii propter similitudinem sermonis sic saepe sunt abiecti, ut non numquam vix in eis numerus et versus intellegi possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 55장 2:5)
videre licet alios tanta levitate et iactatione, ut iis fuerit non didicisse melius, alios pecuniae cupidos, gloriae non nullos, multos libidinum servos, ut cum eorum vita mirabiliter pugnet oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 12:1)
quae enim natura tam mirabiliter temperari potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 100:7)
Nec me praeterit summum oratorem Periclen sic a comico Eupolide laudari:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 17:2)
Adde quae de eodem Pericle comicus alter:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 19:1)
versibus exponi tragicis res comica non volt;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 3:9)
Davus sis comicus atque stes capite obstipo, multum similis metuenti.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:30)
here nunc e littera terminamus, at veterum comicorum adhuc libris invenio heri ad me venit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 288:1)
nec prosopopoeias, ut quibusdam placet, ad comicum morem pronuntiari velim;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 305:1)
quod faciunt actores comici, qui neque ita prorsus, ut nos vulgo loquimur, pronuntiant, quod esset sine arte, neque procul tamen a natura recedunt, quo vitio periret imitatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 161:1)
nam et Socrati obiiciunt comici docere eum, quomodo peiorem causam meliorem faciat, et contra Tisian et Gorgian similia dicit polliceri Plato.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 251:1)
nam eiusdem esse quomodo possunt, qui de hac arte mirabiliter multa composuit, cum, sicut ex Ciceronis quoque rhetorico primo manifestum est, materiam rhetorices in thesis et causas diviserit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 78:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION